Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem
Numerus 1376 Catechismi
Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ». 352