Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1121 II. Ecclesiae sacramenta Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu « signum » per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio …
  2. 1122 III. Sacramenta fidei Christus Suos Apostolos misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » ( Lc 24,47). « Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii …
  3. 1123 III. Sacramenta fidei « Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, …
  4. 1124 III. Sacramenta fidei Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: « Lex orandi, lex credendi » (vel: « Legem credendi …
  5. 1125 III. Sacramenta fidei Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum commutare suum, sed solummodo in …
  6. 1126 III. Sacramenta fidei Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare. 57
  7. 1127 IV. Sacramenta salutis Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant. 58 Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet …
  8. 1128 IV. Sacramenta salutis Hic est sensus affirmationis Ecclesiae: 59 sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde …
  9. 1129 IV. Sacramenta salutis Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria . 61 « Gratia sacramentalis » est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat …
  10. 1130 V. Sacramenta vitae aeternae Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » ( 1 Cor 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » ( 1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum …
  11. 1131 Compendium Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in …
  12. 1132 Compendium Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa .
  13. 1133 Compendium Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt .
  14. 1134 Compendium Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et …
  15. 1135 CAPUT SECUNDUM SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS Liturgiae catechesis Oeconomiae sacramentalis imprimis implicat intelligentiam ( caput primum ). Sub hac luce, eius celebrationis revelatur novitas. In hoc igitur capite de celebratione agetur sacramentorum Ecclesiae. Id considerabitur quod, in traditionum …
  16. 1136 I. Quis celebrat? Liturgia « actio » est totius Christi . Illi qui nunc eam ultra signa celebrant, sunt iam in liturgia caelesti, ubi celebratio plene communio est et festum.
  17. 1137 Liturgiae caelestis celebrantes Sancti Ioannis Apocalypsis, in Ecclesiae liturgia lecta, nobis imprimis revelat thronum positum in caelo; et supra thronum sedentem: 64 « Dominum » ( Is 6,1). 65 Deinde « Agnum stantem tamquam occisum …
  18. 1138 Liturgiae caelestis celebrantes In Christo « recapitulati » servitium laudis Dei et adimpletionem participant Eius consilii: Virtutes caelestes, 70 tota creatio (quattuor Animalia), Veteris et Novi Foederis ministri (viginti quattuor Seniores), novus populus Dei (centum …
  19. 1139 Liturgiae caelestis celebrantes Huius aeternae liturgiae participes Spiritus et Ecclesia nos efficiunt, cum mysterium salutis in sacramentis celebramus.
  20. 1140 Liturgiae sacramentalis celebrantes Tota communitas , corpus Christi suo Capiti unitum, celebrat. « Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata. Quare …