Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 801 Charismata Hoc sensu, charismatum discretio apparet semper necessaria. Nullum charisma eximitur de relatione et submissione Pastoribus Ecclesiae. Eis « speciatim competit, non Spiritum extinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere », …
  2. 802 Compendium Christus Iesus « dedit Semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni inquitate et mundaret Sibi populum peculiarem » ( Tit 2,14).
  3. 803 Compendium « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem » ( 1 Pe 2,9).
  4. 804 Compendium Ingressus in populum Dei per fidem fit et per Baptismum . « Ad novum populum Dei cuncti vocantur homines », 260 ut in Christo « homines unam familiam unumque populum Dei constituant …
  5. 805 Compendium Ecclesia corpus est Christi. Per Spiritum Eiusque actionem in sacramentis, praesertim in Eucharistia, Christus mortuus et resuscitatus communitatem credentium constituit tamquam corpus Suum .
  6. 806 Compendium In huius corporis unitate diversitas habetur membrorum et munerum. Omnia membra inter se uniuntur, peculiariter cum illis qui patiuntur, pauperes sunt et persecutione vexati .
  7. 807 Compendium Ecclesia corpus est cuius Christus est Caput: de Ipso, in Ipso et pro Ipso vivit; Ipse cum illa vivit et in illa .
  8. 808 Compendium Ecclesia Sponsa est Christi: Ipse eam dilexit et tradidit Semetipsum pro ea. Per Suum sanguinem eam purificavit. Eam Matrem fecit fecundam omnium filiorum Dei .
  9. 809 Compendium Ecclesia templum est Spiritus Sancti. Spiritus est velut corporis mystici anima, principium vitae eius, unitatis in diversitate et divitiarum suorum donorum et charismatum .
  10. 810 Compendium « Sic apparet universa Ecclesia sicuti "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata" ». 262
  11. 811 Paragraphus 3 ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA « Haec est unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur ». 263 Haec quattuor attributa inseparabiliter inter se connexa, 264 Ecclesiae eiusque missionis lineamenta denotant essentialia. Ecclesia …
  12. 812 Paragraphus 3 ECCLESIA EST UNA, SANCTA, CATHOLICA ET APOSTOLICA Solum fides agnoscere potest Ecclesiam has proprietates ex fonte habere divino. Sed earum historicae manifestationes sunt etiam signa quae rationi humanae clare loquuntur. « Ecclesia per se ipsa — commemorat Concilium Vaticanum …
  13. 813 I. Ecclesia est una Ecclesia una est ratione sui fontis : « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto ». 267 Ecclesia una est …
  14. 814 I. Ecclesia est una Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate , quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate …
  15. 815 I. Ecclesia est una Quaenam sunt haec unitatis vincula? Super omnia, caritas quae « est vinculum perfectionis » ( Col 3,14). Sed Ecclesiae peregrinantis unitas etiam per visibilia communionis fulcitur vincula: — per unius fidei Professionem …
  16. 816 I. Ecclesia est una « Haec est unica Christi Ecclesia, [...] quam Salvator noster, post Resurrectionem Suam, Petro pascendam tradidit, eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit [...]. Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas …
  17. 817 Unitatis vulnera De facto, « in hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam exortae sunt, quas ut damnandas graviter vituperat Apostolus; posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et communitates …
  18. 818 Unitatis vulnera Illi qui hodie in communitatibus ortis ex talibus rupturis nascuntur « et fide Christi imbuuntur, de separationis peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur Ecclesia catholica. [...] Iustificati ex fide …
  19. 819 Unitatis vulnera Praeterea, « elementa plura sanctificationis et veritatis » 279 extra visibiles Ecclesiae catholicae limites exsistunt: « Verbum Dei scriptum, vita gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac visibilia …
  20. 820 In via ad unitatem Unitatem, « quam Christus ab initio Ecclesiae Suae largitus est, [...] inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus ». 283 Christus Suae Ecclesiae donum …