I. Ecclesia est una

Numerus 813 Catechismi

Ecclesia una est ratione sui fontis: « Huius mysterii supremum exemplar et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii in Spiritu Sancto ».267 Ecclesia una est ratione sui Fundatoris: « Ipse enim Filius incarnatus [...] per crucem Suam omnes homines Deo reconciliavit [...] restituens omnium unitatem in uno populo et uno corpore ».268 Ecclesia una est ratione « animae » suae: « Spiritus Sanctus, qui credentes inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae unitatis sit Principium ».269 Ad ipsam ergo essentiam Ecclesiae pertinet ut una sit:

« O miraculum mysticum! Unus quidem est universorum Pater. Unum est etiam Verbum universorum, et Spiritus Sanctus unus, et Ipse est ubique. Una autem sola est Mater Virgo; mihi autem placet eam vocare Ecclesiam ».270

Fons publicus ↗