I. Ecclesia est una
Numerus 814 Catechismi
Haec tamen Ecclesia una, inde ab origine sua, se cum magna praesentat diversitate, quae simul procedit e varietate donorum Dei et e multiplicitate personarum quae illa recipiunt. In populi Dei unitate diversitates congregantur populorum et culturarum. Inter Ecclesiae membra diversitas exsistit donorum, munerum, condicionum et vitae modorum; « in ecclesiastica communione legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes ».271 Magnae huius diversitatis divitiae unitati Ecclesiae non opponuntur. Peccatum tamen et eius consequentiarum pondus constanter unitatis dono minantur. Propterea Apostolus hortari debet ad servandam « unitatem spiritus in vinculo pacis » (Eph 4,3).