Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 761 Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in …
  2. 762 Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse. 157 Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei. 158 Per suam electionem, …
  3. 763 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio. 163 « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, …
  4. 764 Ecclesia – a Christo Iesu constituta « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 166 Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere ». 167 Germen et initium Regni sunt « pusillus grex …
  5. 765 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti …
  6. 766 Ecclesia – a Christo Iesu constituta Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex …
  7. 767 Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata « Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180 Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] …
  8. 768 Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », 183 ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et …
  9. 769 Ecclesia – consummata in gloria « Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », 185 in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ». 186 Hic in …
  10. 770 III. Ecclesiae mysterium Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata » 190 potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
  11. 771 Ecclesia – simul visibilis et spiritualis « Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est …
  12. 772 Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » ( Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium [...] …
  13. 773 Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » ( 1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui …
  14. 774 Ecclesia – sacramentum universale salutis Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum . In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, …
  15. 775 Ecclesia – sacramentum universale salutis Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: 201 sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo : talis est primus …
  16. 776 Ecclesia – sacramentum universale salutis Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », 202 « universale salutis sacramentum » 203 per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines …
  17. 777 Compendium Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi .
  18. 778 Compendium Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est …
  19. 779 Compendium Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi .
  20. 780 Compendium Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum .