Ecclesia – a Christo Iesu constituta

Numerus 765 Catechismi

Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti novae Ierusalem. 173 Duodecim 174 aliique discipuli 175 missionem participant Christi, potestatem Eius, sed etiam Eius sortem. 176 Omnibus his actibus, Christus Suam Ecclesiam praeparat et aedificat.

Fons publicus ↗