Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata
Numerus 767 Catechismi
« Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180 Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] diffusio Evangelii inter gentes per praedicationem exordium sumpsit ». 181 Ecclesia, quia omnium hominum ad salutem est « convocatio », sua ipsa natura, est missionalis, missa a Christo ad omnes nationes ut ex illis faciat discipulos. 182