Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2591 Compendium Deus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum cum Eo. Oratio totam historiam salutis comitatur tamquam mutua inter Deum et hominem vocatio .
  2. 2592 Compendium Abrahae et Iacob oratio tamquam dimicatio praesentatur fidei quae in fidelitatem Dei confidit et quae certa est de victoria perseverantiae promissa .
  3. 2593 Compendium Moysis oratio incepto respondet Dei vivi pro populi Eius salute. Eadem orationem praefigurat intercessionis unius mediatoris, Christi Iesu .
  4. 2594 Compendium Oratio populi Dei sub umbra dilatatur tabernaculi Dei, Arcae nempe Foederis et Templi, Pastorum, praesertim regis David, et Prophetarum ductu .
  5. 2595 Compendium Prophetae ad cordis vocant conversionem et, ardenter, sicut Elias, Dei faciem quaerentes, pro populo intercedunt .
  6. 2596 Compendium Psalmi opus orationis in Vetere Testamento constituunt praestantissimum. Duo inseparabilia exhibent elementa: personale et communitarium. Ad omnes historiae extenduntur dimensiones, Dei commemorant promissiones iam impletas et Messiae sperant Adventum .
  7. 2597 Compendium Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiale et permanens orationis Ecclesiae Eius sunt elementum. Ipsi hominibus omnis condicionis omnisque temporis sunt aptati .
  8. 2598 ARTICULUS 2 IN PLENITUDINE TEMPORIS Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est ad …
  9. 2599 Iesus orat Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae « magna » Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo. 51 Ipse …
  10. 2600 Iesus orat Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius Baptismo 52 atque …
  11. 2601 Iesus orat « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" » ( Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans …
  12. 2602 Iesus orat Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum. 58 In oratione Sua homines portat , propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum …
  13. 2603 Iesus orat Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore, 61 Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui …
  14. 2604 Iesus orat Altera oratio a sancto Ioanne refertur 63 ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus …
  15. 2605 Iesus orat Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater ... non mea voluntas, sed Tua …
  16. 2606 Iesus orat Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum …
  17. 2607 Iesus orare docet Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi …
  18. 2608 Iesus orare docet Inde a sermone montano , Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur, 69 de amore inimicorum et oratione pro persequentibus, 70 de orando Patrem « …
  19. 2609 Iesus orare docet Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide . Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem …
  20. 2610 Iesus orare docet Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem : « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » ( Mc 11,24). Talis …