Iesus orare docet

Numerus 2610 Catechismi

Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » (Mc 11,24). Talis est orationis vis, « omnia possibilia credenti » (Mc 9,23), fide quae non haesitat.75 Quo Iesus tristitia afficitur « propter incredulitatem » Suorum propinquorum (Mc 6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum,76 eo etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani77 et mulieris Chananaeae.78

Fons publicus ↗