Ad argumentum ire
-
2471
II. « Testimonium perhibere veritati »
Christus, coram Pilato, proclamat Se ad hoc venisse in mundum, ut testimonium perhibeat veritati. 363 Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » ( 2 Tim 1,8). Christianus, in casibus qui testimonium …
→
-
2472
II. « Testimonium perhibere veritati »
Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit …
→
-
2473
II. « Testimonium perhibere veritati »
Martyrium testimonium est supremum veritati fidei perhibitum; ipsum denotat testimonium quod usque ad mortem procedit. Martyr testimonium perhibet Christo, mortuo et resuscitato, cui ipse caritate est coniunctus. Testimonium perhibet veritati fidei et …
→
-
2474
II. « Testimonium perhibere veritati »
Ecclesia, maxima cura, memorias collegit eorum qui usque ad finem ad suam fidem testandam processerunt. Haec sunt martyrum acta. Veritatis constituunt archiva litteris scripta sanguinis: « Nihil mihi proderunt mundi fines neque …
→
-
2475
III. Contra veritatem offensae
Discipuli Christi induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » ( Eph 4,24). « Deponentes mendacium » ( Eph 4,25), reiicere debent « omnem malitiam …
→
-
2476
III. Contra veritatem offensae
Falsum testimonium et periurium . Assertio veritati contraria, cum publice emittitur, peculiarem induit gravitatem. Id, coram tribunali, falsum testimonium fit. 369 Cum id iureiurando fit, agitur de periurio. Hi agendi modi conferunt …
→
-
2477
III. Contra veritatem offensae
Observantia existimationis personarum omnem vetat habitudinem omneque verbum quae iniustum damnum possunt illis inferre. 371 Culpabilis fit: — iudicii temerarii , qui, etiam tacite, defectum moralem in proximo, tamquam verum, sine sufficienti …
→
-
2478
III. Contra veritatem offensae
Ad iudicium vitandum temerarium, unusquisque, quantum fieri potest, sensu favorabili, cogitationes, verba et actiones proximi sui curabit interpretari: « Supponendum est, christianum unumquemque pium debere promptiore animo sententiam seu propositionem obscuram alterius …
→
-
2479
III. Contra veritatem offensae
Detractio et calumnia existimationem et honorem proximi destruunt. Honor autem est sociale testimonium dignitati humanae praestitum, et unusquisque iure gaudet naturali ad sui nominis honorem, ad suam existimationem et ad observantiam. Sic …
→
-
2480
III. Contra veritatem offensae
Omne verbum omnisque habitudo sunt vetanda quae, assentatione, adulatione vel obsequentia alium excitant et confirmant in malitia actuum eius et in perversitate eius agendi modi. Adulatio culpa est gravis, si complex vitiorum …
→
-
2481
III. Contra veritatem offensae
Iactantia vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.
→
-
2482
III. Contra veritatem offensae
« Enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium ». 374 Dominus opus diabolicum denuntiat in medacio: « Vos ex patre Diabolo estis [...]. Non est veritas in eo. …
→
-
2483
III. Contra veritatem offensae
Mendacium est directissima contra veritatem offensa. Mentiri est contra veritatem loqui vel agere ad inducendum in errorem. Mendacium, relationem hominis ad veritatem et ad proximum laedens, fundamentali nocet relationi hominis eiusque verbi …
→
-
2484
III. Contra veritatem offensae
Mendacii gravitas mensuratur secundum naturam veritatis quam deformat, secundum circumstantias, intentiones illius qui id committit, et damna quae ii patiuntur qui eius sunt victimae. Si mendacium in se peccatum constituit solummodo veniale, …
→
-
2485
III. Contra veritatem offensae
Mendacium sua natura est damnabile. Profanatio est verbi quod habet tamquam scopum aliis cognitam communicare veritatem. Propositum deliberatum, assertis veritati contrariis, proximum inducendi in errorem constituit iustitiae et caritatis defectum. Maior est …
→
-
2486
III. Contra veritatem offensae
Mendacium (quia violatio est virtutis veracitatis) est vera violentia alii illata. Illum vulnerat in eius cognoscendi capacitate quae condicio est omnis iudicii omnisque decisionis. In germine continet spirituum divisionem omniaque mala quae …
→
-
2487
III. Contra veritatem offensae
Quaelibet culpa contra iustitiam et veritatem commissa postulat reparationis officium , etiamsi eius auctori tributa sit venia. Cum impossibile est culpam publice reparare, id secreto facere opus est; si illi, qui damnum …
→
-
2488
IV. Veritatis observantia
Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.
→
-
2489
IV. Veritatis observantia
Caritas et veritatis observantia debent responsum determinare omni postulationi informationis vel communicationis . Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet cognosci …
→
-
2490
IV. Veritatis observantia
Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem …
→