II. « Testimonium perhibere veritati »

Numerus 2472 Catechismi

Officium christianorum vitam Ecclesiae participandi, eo impellit ut agant tamquam testes Evangelii atque obligationum quae ex hoc proveniunt. Hoc testimonium transmissio fidei est verbis et actibus. Testimonium actus est iustitiae qui stabilit veritatem vel efficit ut ipsa cognoscatur: 364

« Omnes [...] christifideles ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum hominem, quem per Baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per Confirmationem roborati sunt, [...] manifestare tenentur ». 365

Fons publicus ↗