Ad argumentum ire
-
1731
I. Libertas et responsabilitas
Libertas est potestas, in ratione et voluntate radicata, agendi vel non agendi, hoc vel illud faciendi, actiones deliberatas sic per se ipsum ponendi. Per liberum arbitrium unusquisque de se ipso disponit. Libertas …
→
-
1732
I. Libertas et responsabilitas
Quamdiu libertas definitive fixa non est in suo ultimo bono, quod est Deus, possibilitatem implicat inter bonum et malum eligendi , illam igitur in perfectione crescendi vel deficiendi atque peccandi. Ipsa actus …
→
-
1733
I. Libertas et responsabilitas
Quo magis quis bonum facit, eo liberior fit. Vera non habetur libertas nisi in boni et iustitiae servitium. Inoboedientiae et mali electio est libertatis abusus et ducit ad servitutem peccati. 51
→
-
1734
I. Libertas et responsabilitas
Libertas hominem suorum facit responsabilem actuum quatenus ipsi voluntarii sunt. Progressus in virtute, boni cognitio et ascesis dominium augent voluntatis super eius actus.
→
-
1735
I. Libertas et responsabilitas
Imputabilitas et responsabilitas cuiusdam actionis minui possunt atque adeo supprimi propter ignorantiam, inadvertentiam, violentiam, metum, consuetudines, affectiones immoderatas et alias psychicas vel sociales causas.
→
-
1736
I. Libertas et responsabilitas
Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est: Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc fecisti? » ( Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat. 52 Sic etiam …
→
-
1737
I. Libertas et responsabilitas
Effectus quidam, quin ab agente sit volitus, potest tolerari, exempli gratia extrema matris ad lectum filii aegrotantis defatigatio. Effectus malus imputabilis non est, si non est volitus nec ut finis nec ut …
→
-
1738
I. Libertas et responsabilitas
Libertas in relationibus inter homines exercetur. Unaquaeque persona humana, ad imaginem Dei creata, ius habet naturale ut tamquam ens liberum et responsabile agnoscatur. Omnes unicuique hoc debent observantiae officium. Ius ad exercitium …
→
-
1739
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Libertas et peccatum . Libertas humana finita est et fallibilis. De facto, homo defecit. Ipse libere peccavit. Amoris Dei consilium reiiciens, se ipsum decepit; servus factus est peccati. Haec prima alienatio multas …
→
-
1740
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Pericula quae libertati minantur . Libertatis exercitium ius non implicat omnia dicendi et omnia faciendi. Falsa praesumptio est « notio subiecti huiusmodi libertatis, quod ut individua persona habetur sibi sufficiens finemque habens …
→
-
1741
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Liberatio et salus . Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal …
→
-
1742
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Libertas et gratia . Gratia Christi nullo modo apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra, sicut christiana experientia id …
→
-
1743
Compendium
« Deus [...] hominem [...] reliquit [...] in manu consilii sui » ( Eccli 15,14) ut possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam beatitudinem pervenire . 60
→
-
1744
Compendium
Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus, cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur .
→
-
1745
Compendium
Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria .
→
-
1746
Compendium
Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas vel sociales causas minui aut supprimi .
→
-
1747
Compendium
Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda vel ad omnia dicenda .
→
-
1748
Compendium
« Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal 5,1).
→
-
1749
ARTICULUS 4 ACTUUM HUMANORUM MORALITAS
Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum . Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt moraliter aestimabiles. Sunt boni …
→
-
1750
I. Fontes moralitatis
Actuum humanorum moralitas dependet: — ex obiecto electo; — ex fine intento seu ex intentione; — ex circumstantiis actionis. Obiectum, intentio et circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva, moralitatis actuum …
→