I. Libertas et responsabilitas
Numerus 1736 Catechismi
Omnis actus directe volitus auctori suo imputabilis est:
Sic Dominus post peccatum in paradiso quaerit ab Adam: « Quid hoc fecisti? » (Gn 3,13). Eodem modo, Cain interrogat.52 Sic etiam propheta Nathan loquitur ad regem David post adulterium cum uxore Uriae huiusque necem.53
Actio quaedam potest indirecte voluntaria esse, cum ipsa e negligentia provenit relate ad id quod cognosci vel fieri debuisset, sicut infortunium ex ignorantia proveniens codicis vehiculorum transitum regentis.