Ad argumentum ire
-
1711
Compendium
Persona humana, dotata anima spirituali, intellectu et voluntate, inde a sua conceptione, ad Deum ordinatur et ad beatitudinem destinatur aeternam. Suam persequitur perfectionem, vera bonaque inquirendo et diligendo . 33
→
-
1712
Compendium
« Vera [...] libertas eximium est divinae imaginis in homine signum ». 34
→
-
1713
Compendium
Homo legem moralem sequi tenetur, quae illum « ad bonum [...] faciendum ac malum vitandum » 35 urget. Haec lex in eius conscientia resonat .
→
-
1714
Compendium
Homo in natura sua a peccato originali vulneratus, errori est subiectus et ad malum in suae libertatis exercitio inclinatus .
→
-
1715
Compendium
Qui in Christum credit, novam in Spiritu Sancto habet vitam. Vita moralis quae in gratia crescit et maturescit, in coeli gloria perfici debet .
→
-
1716
I. Beatitudines
Beatitudines in corde sunt praedicationis Iesu. Earum annuntiatio promissiones populo electo inde ab Abraham factas assumit iterum. Ipsa eas perficit, illas ordinando non amplius ad mere quadam fruendum terra, sed ad Regnum …
→
-
1717
I. Beatitudines
Beatitudines vultum depingunt Iesu Christi Eiusque caritatem describunt; vocationem exprimunt fidelium gloriae passionis Eius et Resurrectionis consociatorum; actiones et habitudines vitae christianae peculiares illustrant; inopinabiles sunt promissiones quae spem in tribulationibus sustinent; …
→
-
1718
II. Felicitatis desiderium
Beatitudines naturali felicitatis respondent desiderio. Hoc desiderium originis est divinae; Deus illud in hominis posuit corde ut illum attrahat ad Se qui solus illud potest implere: « Beate certe omnes vivere volumus …
→
-
1719
II. Felicitatis desiderium
Beatitudines scopum detegunt exsistentiae humanae, ultimum actuum humanorum finem: Deus nos ad Suam propriam vocat beatitudinem. Haec vocatio ad unumquemque dirigitur personaliter, sed etiam ad totam Ecclesiam, novum populum eorum qui Promissionem …
→
-
1720
III. Beatitudo christiana
Novum Testamentum, ut beatitudinem insigniat, ad quam Deus hominem vocat, pluribus utitur expressionibus: Adventu Regni Dei; 39 visione Dei: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » ( Mt 5,8); 40 …
→
-
1721
III. Beatitudo christiana
Deus enim nos posuit in mundo ut Ipsum cognoscamus, Ipsi serviamus Ipsumque amemus atque ut sic ad paradisum perveniamus. Beatitudo nos efficit « divinae consortes naturae » ( 2 Pe 1,4) et …
→
-
1722
III. Beatitudo christiana
Talis beatitudo intelligentiam superat et solas vires humanas. E dono Dei oritur gratuito. Propterea supernaturalis dicitur, sicut gratia quae hominem disponit ad divinam ingrediendam fruitionem. « "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum …
→
-
1723
III. Beatitudo christiana
Promissa beatitudo nos collocat ante electiones morales decisivas. Nos invitat ad cor nostrum a malis purificandum instinctibus et ad amorem Dei super omnia quaerendum. Nos docet veram felicitatem in divitiis vel commoditate …
→
-
1724
III. Beatitudo christiana
Decalogus, sermo montanus et catechesis apostolica nobis describunt vias quae ad Regnum ducunt coelorum. Eis pedetentim per actus implicamur quotidianos, gratia Spiritus Sancti sustentos. Christi verbo fecundati, lente fructus ferimus in Ecclesia …
→
-
1725
Compendium
Beatitudines promissiones Dei inde ab Abraham factas assumunt et perficiunt, eas ad Regnum coelorum ordinando. Felicitatis respondent desiderio quod Deus in hominis posuit corde .
→
-
1726
Compendium
Beatitudines nos finem ultimum docent ad quem Deus nos vocat: Regnum, visionem Dei, participationem divinae naturae, vitam aeternam, filiationem et in Deo requiem .
→
-
1727
Compendium
Vitae aeternae beatitudo donum Dei est gratuitum; ipsa est supernaturalis sicut gratia quae ad illam ducit .
→
-
1728
Compendium
Beatitudines nos ante decisivas relate ad bona terrestria collocant electiones; ipsae nostrum purificant cor ad nos docendum Deum amare super omnia .
→
-
1729
Compendium
Coeli beatitudo determinat criteria ad usum bonorum terrestrium discernendum secundum Legem Dei .
→
-
1730
ARTICULUS 3 HOMINIS LIBERTAS
Deus hominem creavit rationabilem, ei dignitatem conferens personae quae capax est suos incipiendi et dominandi actus. « Voluit enim Deus hominem "relinquere in manu consilii sui" ( Eccli 15,14), ita ut Creatorem …
→