I. Beatitudines

Numerus 1717 Catechismi

Beatitudines vultum depingunt Iesu Christi Eiusque caritatem describunt; vocationem exprimunt fidelium gloriae passionis Eius et Resurrectionis consociatorum; actiones et habitudines vitae christianae peculiares illustrant; inopinabiles sunt promissiones quae spem in tribulationibus sustinent; discipulis benedictiones annuntiant et retributiones iam subobscure asseveratas; in Virginis Mariae et omnium sanctorum vita inaugurantur.

Fons publicus ↗