Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1226 Baptismus in Ecclesia Inde a die Pentecostes, Ecclesia sanctum celebravit et administravit Baptismum. Revera, sanctus Petrus multitudini sua praedicatione perturbatae declarat: « Paenitentiam [...] agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem …
  2. 1227 Baptismus in Ecclesia Secundum sanctum Paulum apostolum, credens per Baptismum morti Christi communicat; cum Ipso sepelitur et resurgit: « Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in Mortem Ipsius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum Illo …
  3. 1228 Baptismus in Ecclesia Baptismus est ergo aquae lavacrum in quo « semen incorruptibile » Verbi Dei suum producit effectum vivificantem. 172 Sanctus Augustinus de Baptismo dicet: « Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ». …
  4. 1229 Christiana initiatio Inde ab Apostolorum temporibus, christianum fieri in rem deducitur per iter et initiationem quae pluribus constant gradibus. Hoc iter potest celeriter vel lente percurri. Illud vero quaedam elementa essentialia semper implicabit: Verbi …
  5. 1230 Christiana initiatio Haec initiatio, saeculorum decursu et secundum diversa adiuncta, multum variavit. Prioribus Ecclesiae saeculis, initiatio christiana magnum experta est incrementum, cum longa catechumenatus periodo et cum praeviorum successione rituum qui iter praeparationis catechumenatus …
  6. 1231 Christiana initiatio Ubi infantium Baptismus ample habitualis forma celebrationis effectus est huius sacramenti, ipsa est facta actus unicus qui gradus initiationi christianae praevios, modo valde compendiario, colligit. Propter suam ipsam naturam, Baptismus infantium catechumenatum …
  7. 1232 Christiana initiatio A Concilio Vaticano II pro Ecclesia latina « catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus » est restauratus. 174 Eius inveniuntur ritus in Ordine initiationis christianae adultorum (1972). Concilium ceterum permisit ut, « praeter …
  8. 1233 Christiana initiatio Hodie igitur in omnibus latinis et orientalibus ritibus, initiatio christiana adultorum ab eorum in catechumenatum incipit ingressu, suumque attingit culmen in unica celebratione trium sacramentorum Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae. 176 In ritibus …
  9. 1234 Mystagogia celebrationis Sensus et gratia sacramenti Baptismi clare in ritibus eius apparent celebrationis. Fideles, gestus et verba huius celebrationis attenta participatione sequentes, initiantur divitiis quas hoc sacramentum in unoquoque novo baptizato significat et efficit.
  10. 1235 Mystagogia celebrationis Signum crucis , in celebrationis limine, Christi denotat sigillum super illum qui ad Eum mox pertinebit et Redemptionis significat gratiam quam Christus nobis per Suam crucem acquisivit.
  11. 1236 Mystagogia celebrationis Verbi Dei annuntiatio candidatis et congregationi veritatem illuminat revelatam, et fidei suscitat responsum, quod a Baptismo est inseparabile. Baptismus est modo peculiari « sacramentum fidei », quia ipse sacramentalis in vitam fidei …
  12. 1237 Mystagogia celebrationis Quia Baptismus a peccato et ab eius instigatore, Diabolo, significat liberationem, unus (vel plures) super candidatum profertur exorcismus . Ipse ungitur catechumenorum oleo vel celebrans ei imponit manum, et ipse Satanae explicite …
  13. 1238 Mystagogia celebrationis Aqua baptismalis deinde (sive in momento ipso sive in Vigilia Paschali) per Epiclesis consecratur orationem. Ecclesia petit a Deo ut, per Eius Filium, Spiritus Sancti virtus in hanc descendat aquam, ut qui …
  14. 1239 Mystagogia celebrationis Tunc sacramenti sequitur ritus essentialis : Baptismus proprie dictus, qui mortem peccato significat et efficit, atque ingressum in vitam Sanctissimae Trinitatis per configurationem mysterio Paschali Christi. Baptismus modo maxime significativo fit per …
  15. 1240 Mystagogia celebrationis In Ecclesia latina, hanc triplicem infusionem haec verba comitantur ministri: « N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». In liturgiis orientalibus, catechumeno ad Orientem verso, sacerdos …
  16. 1241 Mystagogia celebrationis Unctio sancti chrismatis , olei fragrantis ab Episcopo consecrati, Spiritus Sancti significat donum novo baptizato collatum. Ipse effectus est christianus, id est « unctus » a Spiritu Sancto, incorporatus Christo qui Sacerdos, …
  17. 1242 Mystagogia celebrationis In Ecclesiarum Orientalium liturgia, unctio postbaptismalis sacramentum est Chrismationis (Confirmationis). In liturgia Romana, ipsa secundam annuntiat sancti chrismatis unctionem quam Episcopus conferet: sacramentum Confirmationis quod unctionem baptismalem quasi « confirmat » et …
  18. 1243 Mystagogia celebrationis Vestis alba baptizatum Christum induisse, 180 cum Christo surrexisse, symbolice indicat. Cereus de Cereo Paschali accensus Christum significat neophytum illuminasse. In Christo, baptizati sunt « lux mundi » ( Mt 5,14). 181 …
  19. 1244 Mystagogia celebrationis Prima Communio eucharistica . Neophytus, filius Dei effectus, vestique nuptiali indutus, « ad cenam nuptiarum Agni » admittitur et vitae novae recipit nutrimentum, corpus et sanguinem Christi. Ecclesiae Orientales vivam servant conscientiam …
  20. 1245 Mystagogia celebrationis Sollemnis benedictio celebrationem concludit Baptismi. Cum de recenter natorum agitur Baptismo, matris benedictio peculiarem habet locum.