Christiana initiatio

Numerus 1232 Catechismi

A Concilio Vaticano II pro Ecclesia latina « catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus » est restauratus. 174 Eius inveniuntur ritus in Ordine initiationis christianae adultorum (1972). Concilium ceterum permisit ut, « praeter ea quae in traditione christiana habentur », in terris missionum admittantur « illa etiam elementa [...] quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano accommodari possunt ». 175

Fons publicus ↗