Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1706 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Ratione sua, homo vocem cognoscit Dei quae eum urget « ad bonum [...] faciendum ac malum vitandum ». 29 Unusquisque tenetur hanc sequi legem quae in conscientia resonat et quae in amore …
  2. 1707 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI « Homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est ». 30 Tentationi occubuit et malum commisit. Boni conservat desiderium, sed eius natura vulnus peccati originalis fert. Factus est …
  3. 1708 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Passione Sua, Christus nos a Satana et a peccato liberavit. Nobis vitam novam in Spiritu Sancto promeruit. Eius gratia id restaurat quod peccatum in nobis detriverat.
  4. 1709 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Qui in Christum credit, filius Dei fit. Haec filialis adoptio eum transformat, ei conferens ut Christi exemplum sequatur. Ipsa eum capacem reddit recte agendi et bonum exercendi. Discipulus, suo unitus Salvatori, caritatis …
  5. 1710 Compendium « Christus [...] hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit ». 32
  6. 1711 Compendium Persona humana, dotata anima spirituali, intellectu et voluntate, inde a sua conceptione, ad Deum ordinatur et ad beatitudinem destinatur aeternam. Suam persequitur perfectionem, vera bonaque inquirendo et diligendo . 33
  7. 1712 Compendium « Vera [...] libertas eximium est divinae imaginis in homine signum ». 34
  8. 1713 Compendium Homo legem moralem sequi tenetur, quae illum « ad bonum [...] faciendum ac malum vitandum » 35 urget. Haec lex in eius conscientia resonat .
  9. 1714 Compendium Homo in natura sua a peccato originali vulneratus, errori est subiectus et ad malum in suae libertatis exercitio inclinatus .
  10. 1715 Compendium Qui in Christum credit, novam in Spiritu Sancto habet vitam. Vita moralis quae in gratia crescit et maturescit, in coeli gloria perfici debet .
  11. 1716 I. Beatitudines Beatitudines in corde sunt praedicationis Iesu. Earum annuntiatio promissiones populo electo inde ab Abraham factas assumit iterum. Ipsa eas perficit, illas ordinando non amplius ad mere quadam fruendum terra, sed ad Regnum …
  12. 1717 I. Beatitudines Beatitudines vultum depingunt Iesu Christi Eiusque caritatem describunt; vocationem exprimunt fidelium gloriae passionis Eius et Resurrectionis consociatorum; actiones et habitudines vitae christianae peculiares illustrant; inopinabiles sunt promissiones quae spem in tribulationibus sustinent; …
  13. 1718 II. Felicitatis desiderium Beatitudines naturali felicitatis respondent desiderio. Hoc desiderium originis est divinae; Deus illud in hominis posuit corde ut illum attrahat ad Se qui solus illud potest implere: « Beate certe omnes vivere volumus …
  14. 1719 II. Felicitatis desiderium Beatitudines scopum detegunt exsistentiae humanae, ultimum actuum humanorum finem: Deus nos ad Suam propriam vocat beatitudinem. Haec vocatio ad unumquemque dirigitur personaliter, sed etiam ad totam Ecclesiam, novum populum eorum qui Promissionem …
  15. 1720 III. Beatitudo christiana Novum Testamentum, ut beatitudinem insigniat, ad quam Deus hominem vocat, pluribus utitur expressionibus: Adventu Regni Dei; 39 visione Dei: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » ( Mt 5,8); 40 …
  16. 1721 III. Beatitudo christiana Deus enim nos posuit in mundo ut Ipsum cognoscamus, Ipsi serviamus Ipsumque amemus atque ut sic ad paradisum perveniamus. Beatitudo nos efficit « divinae consortes naturae » ( 2 Pe 1,4) et …
  17. 1722 III. Beatitudo christiana Talis beatitudo intelligentiam superat et solas vires humanas. E dono Dei oritur gratuito. Propterea supernaturalis dicitur, sicut gratia quae hominem disponit ad divinam ingrediendam fruitionem. « "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum …
  18. 1723 III. Beatitudo christiana Promissa beatitudo nos collocat ante electiones morales decisivas. Nos invitat ad cor nostrum a malis purificandum instinctibus et ad amorem Dei super omnia quaerendum. Nos docet veram felicitatem in divitiis vel commoditate …
  19. 1724 III. Beatitudo christiana Decalogus, sermo montanus et catechesis apostolica nobis describunt vias quae ad Regnum ducunt coelorum. Eis pedetentim per actus implicamur quotidianos, gratia Spiritus Sancti sustentos. Christi verbo fecundati, lente fructus ferimus in Ecclesia …
  20. 1725 Compendium Beatitudines promissiones Dei inde ab Abraham factas assumunt et perficiunt, eas ad Regnum coelorum ordinando. Felicitatis respondent desiderio quod Deus in hominis posuit corde .