Ad argumentum ire
-
1506
« Infirmos curate... »
Christus discipulos invitat Suos ut Eum sequantur, crucem, et ipsi, sumentes suam. 113 Eum sequentes, novam aegritudinis et aegrotorum adquirunt visionem. Iesus illos Suae pauperi et servienti consociat vitae. Eos Sui compassionis …
→
-
1507
« Infirmos curate... »
Dominus resuscitatus hanc renovat missionem (« In nomine meo [...] super aegrotos manus imponent et bene habebunt »: Mc 16,17-18) eamque confirmat signis quae Ecclesia Nomen Ipsius invocans peragit. 114 Haec signa …
→
-
1508
« Infirmos curate... »
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma 116 ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi …
→
-
1509
« Infirmos curate... »
« Infirmos curate! » ( Mt 10,8). Ecclesia hoc a Domino munus accepit atque officium exsequendi illud tam per curas quas ipsa affert aegrotis quam per intercessionis orationem qua ipsa eosdem comitatur. …
→
-
1510
« Infirmos curate... »
Ecclesia tamen apostolica proprium cognoscit pro aegrotis ritum, de quo sanctus Iacobus testatur: « Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et …
→
-
1511
Sacramentum infirmorum
Ecclesia credit et confitetur, inter septem sacramenta, sacramentum haberi speciatim destinatum ad eos confortandos qui aegritudine probantur: Unctionem infirmorum: « Instituta est autem haec sacra Unctio infirmorum tamquam vere et proprie sacramentum …
→
-
1512
Sacramentum infirmorum
In traditione liturgica tam in Oriente quam in Occidente, inde ab antiquitate, habentur testimonia de unctionibus infirmorum oleo benedicto peractis. Saeculorum decursu, infirmorum Unctio, modo magis magisque exclusivo, est illis collata qui …
→
-
1513
Sacramentum infirmorum
Constitutio apostolica « Sacram Unctionem infirmorum » (30 novembris 1972), Concilium Vaticanum II sequens, 123 instituit ut in posterum, in ritu Romano, hoc servetur quod sequitur: « Sacramentum Unctionis infirmorum confertur infirmis …
→
-
1514
In casu gravis infirmitatis...
Unctio infirmorum « non est sacramentum eorum tantum qui in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter infirmitatem vel …
→
-
1515
In casu gravis infirmitatis...
Si aegrotus qui Unctionem recepit, valetudinem recuperat, potest, si nova accidat gravis aegritudo, iterum hoc recipere sacramentum. Eadem aegritudine perdurante, hoc sacramentum potest iterari, si aegritudo gravior efficiatur. Congruum est, infirmorum recipere …
→
-
1516
« ...advocet presbyteros Ecclesiae »
Solummodo sacerdotes (Episcopi et presbyteri) ministri sunt Unctionis infirmorum. 126 Obligatio est Pastorum, fideles de huius sacramenti instruere beneficiis. Fideles hortentur aegrotos ut sacerdotem advocent ad hoc sacramentum recipiendum. Aegroti se praeparent …
→
-
1517
III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
Unctio infirmorum, sicut omnia sacramenta, celebratio est liturgica et communitaria, 127 sive locum habeat in familia, sive in nosocomio sive in ecclesia, pro uno tantum aegroto vel pro integro aegrotorum coetu. Valde …
→
-
1518
III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
Verbum et sacramentum unitatem efformant inseparabilem. Liturgia verbi, quam poenitentialis praecedit actus, celebrationem aperit. Christi verba, Apostolorum testimonium fidem aegroti et communitatis suscitant, ad petendam a Domino virtutem Spiritus Eius.
→
-
1519
III. Quomodo hoc celebratur sacramentum?
Sacramenti celebratio praecipue elementa includit quae sequuntur: « presbyteri Ecclesiae » 128 manus aegrotis — silentio — imponunt; super aegrotis in fide orant Ecclesiae; 129 haec est Epiclesis huius sacramenti propria; tunc …
→
-
1520
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
Peculiare Spiritus Sancti donum . Prima huius sacramenti gratia est confortationis gratia, pacis et vigoris animi ad difficultates superandas quae propriae sunt status aegritudinis gravis vel fragilitatis senectutis. Haec gratia est Spiritus …
→
-
1521
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
Cum Christi passione coniunctio , Per huius sacramenti gratiam, aegrotus virtutem recipit et donum se arctius cum Christi passione coniungendi: quodammodo consecratur ad fructum ferendum per configurationem ad redemptricem Salvatoris passionem. Dolor, …
→
-
1522
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
Gratia ecclesialis . Fideles qui hoc recipiunt sacramentum, « sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad bonum populi Dei » conferunt. 133 Ecclesia, hoc in sanctorum communione celebrans sacramentum, pro aegroti …
→
-
1523
IV. Effectus celebrationis huius sacramenti
Ad ultimum transitum praeparatio . Si sacramentum Unctionis infirmorum omnibus confertur qui aegritudines et infirmitates patiuntur graves, potiore ratione illis, qui sunt « in exitu vitae constituti », 134 ita ut illud …
→
-
1524
V. Viaticum, ultimum christiani sacramentum
Illis qui hanc vitam sunt relicturi, Ecclesia offert, praeter infirmorum Unctionem, Eucharistiam tamquam viaticum. Communio corporis et sanguinis Christi, recepta hoc momento transitus ad Patrem, sensum habet et momentum peculiaria. Est semen …
→
-
1525
V. Viaticum, ultimum christiani sacramentum
Hoc modo, sicut Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae sacramenta constituunt unitatem quae « sacramenta initiationis christianae » appellatur, dici potest Poenitentiam, sanctam Unctionem et Eucharistiam, cum vita christiana suum attingit finem, constituere, quatenus …
→