« Infirmos curate... »
Numerus 1508 Catechismi
Spiritus Sanctus quibusdam speciale sanationis donat charisma 116 ad virtutem manifestandam gratiae Resuscitati. Tamen orationes maxime instantes non semper omnium aegritudinum obtinent sanationem. Sic Paulus a Domino discere debet: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur » (2 Cor 12,9); et dolores tolerandos hunc sensum habere posse: « Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore Eius, quod est Ecclesia » (Col 1,24).