Ad argumentum ire
-
1086
...inde ab Apostolorum Ecclesia...
« Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a potestate …
→
-
1087
...inde ab Apostolorum Ecclesia...
Sic Christus resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum donans, eis Suam sanctificationis concredit potestatem: 20 ipsi signa Christi efficiuntur sacramentalia. Per Eiusdem Spiritus Sancti virtutem, hanc potestatem suis concredunt successoribus. Haec « successio apostolica …
→
-
1088
...praesens in terrestri est liturgia...
« Ad tantum vero opus perficiendum [dispensationem seu communicationem Sui operis salutis] Christus Ecclesiae Suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "Idem nunc …
→
-
1089
...praesens in terrestri est liturgia...
« Tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, Sponsam Suam dilectissimam, Sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per Ipsum Aeterno Patri cultum tribuit ». 22
→
-
1090
...quae liturgiam participat caelestem
« In terrena liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta Civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni …
→
-
1091
III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia
Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex « operum capitalium Dei » quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati …
→
-
1092
III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia
In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi, Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et actuale …
→
-
1093
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris Foederis . Propterea quod Ecclesia Christi erat « in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata », 24 Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem …
→
-
1094
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Super hanc utriusque Testamenti harmoniam, 25 catechesis Paschalis Domini ordinatur, 26 deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea « …
→
-
1095
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Hac de causa, Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in « hodie » suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam exigit …
→
-
1096
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Liturgia Iudaica et liturgia christiana . Melior cognitio fidei et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae rationes melius intelligendas potest …
→
-
1097
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
In Novi Foederis liturgia , omnis actio liturgica, speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet unitatem ex « communione Spiritus Sancti » qui filios …
→
-
1098
Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut sit plebs perfecte parata. 30 Haec cordium praeparatio commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare …
→
-
1099
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria. 31
→
-
1100
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
Verbum Dei . Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci: « Maximum est sacrae Scripturae momentum in …
→
-
1101
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
Spiritus Sanctus intelligentiam Verbi Dei spiritualem legentibus praebet et audientibus, secundum cordium eorum dispositiones. Per verba, actiones et symbola quae celebrationis tramam efformant, fideles et ministros in relatione viventi ponit cum Christo, …
→
-
1102
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
« Verbo [...] salutari [...] in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit ». 33 Verbi Dei annuntiatio in quadam instructione non sistit: responsum fidei postulat, tamquam consensum et …
→
-
1103
Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat
Anamnesis . Celebratio liturgica semper ad interventus Dei salvificos in historia refertur. « Revelationis Oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut [...] verba [...] opera proclament et mysterium in …
→
-
1104
Spiritus Sanctus mysterium Christi efficit actuale
Liturgia christiana non solum commemorat eventus qui nos salvaverunt, sed eos actuales reddit, praesentes efficit. Paschale Christi mysterium celebratur, non iteratur; celebrationes iterantur; in unaquaque ex illis effusio supervenit Spiritus Sancti qui …
→
-
1105
Spiritus Sanctus mysterium Christi efficit actuale
Epíclesis (« invocatio-super ») est intercessio in qua sacerdos Patrem supplicat Spiritum mittere Sanctificatorem, ut oblationes corpus et sanguis fiant Christi et fideles ea recipientes fiant et ipsi vivens Deo oblatio.
→