Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum
Numerus 1094 Catechismi
Super hanc utriusque Testamenti harmoniam,25 catechesis Paschalis Domini ordinatur,26 deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea « typologica » appellatur quia novitatem Christi revelat inde a « figuris » (tipos) quae Illum in primi Foederis factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae.27 Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum,28 pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura erat spiritualium Christi donorum;29 manna deserti Eucharistiam, « Panem de caelo verum » (Io 6,32), praefigurabat.