Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1426 II. Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum? Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » ( Eph 1,4), sicut Ecclesia …
  2. 1427 III. Baptizatorum conversio Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio » ( Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio …
  3. 1428 III. Baptizatorum conversio Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, …
  4. 1429 III. Baptizatorum conversio Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae 15 et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum. 16 Secunda conversio etiam …
  5. 1430 IV. Interior poenitentia Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam . Sine hac, …
  6. 1431 IV. Interior poenitentia Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat …
  7. 1432 IV. Interior poenitentia Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum. 20 Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, …
  8. 1433 IV. Interior poenitentia Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum 23 quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator 24 qui cordi hominis …
  9. 1434 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae , 26 quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate …
  10. 1435 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris, 28 per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem …
  11. 1436 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Eucharistia et Poenitentia . Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur …
  12. 1437 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.
  13. 1438 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae. 31 Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis …
  14. 1439 V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius centrum est « pater misericors »: 32 fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema …
  15. 1440 VI. Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis …
  16. 1441 Solus Deus peccatum dimittit Solus Deus peccata dimittit. 34 Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: « Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » ( Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet …
  17. 1442 Solus Deus peccatum dimittit Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis …
  18. 1443 Reconciliatio cum Ecclesia Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam …
  19. 1444 Reconciliatio cum Ecclesia Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi …
  20. 1445 Reconciliatio cum Ecclesia Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum …