Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1306 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet. 276 Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi », 277 quia sacramentum Baptismi, …
  2. 1307 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis. …
  3. 1308 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis …
  4. 1309 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas …
  5. 1310 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum …
  6. 1311 IV. Quis hoc sacramentum recipere potest? Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo. 282
  7. 1312 V. Confirmationis minister Confirmationis minister originarius est Episcopus. 283 In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id …
  8. 1313 V. Confirmationis minister In ritu latino , minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. 285 Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi, 286 oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo …
  9. 1314 V. Confirmationis minister Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre. 287 Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius …
  10. 1315 Compendium « Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim super …
  11. 1316 Compendium Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos, ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis …
  12. 1317 Compendium Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa, sacramentum non nisi semel in vita recipi potest .
  13. 1318 Compendium In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas rationis attingitur et eius …
  14. 1319 Compendium Candidatus ad Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis Christi, in communitate ecclesiali …
  15. 1320 Compendium Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis : « Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » …
  16. 1321 Compendium Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis christianae efferendam .
  17. 1322 ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant.
  18. 1323 ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE « Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis …
  19. 1324 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen. 289 « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim …
  20. 1325 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis « Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem …