V. Confirmationis minister

Numerus 1313 Catechismi

In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. 285 Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi, 286 oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.

Fons publicus ↗