Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1621 II. Matrimonii celebratio In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio. 271 In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus …
  2. 1622 II. Matrimonii celebratio « Ut sacramentalis actio sanctificationis , Matrimonii celebratio — liturgiae [...] illigata — oportet per se sit valida, digna, frugifera ». 274 Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem …
  3. 1623 II. Matrimonii celebratio Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes — Episcopi vel presbyteri — testes sunt consensus mutuo …
  4. 1624 II. Matrimonii celebratio Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam …
  5. 1625 III. Consensus matrimonialis In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. « Liberum esse » significat: — coactiones non subire; — legis …
  6. 1626 III. Consensus matrimonialis Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod « matrimonium facit ». 278 Si consensus deest, matrimonium non habetur.
  7. 1627 III. Consensus matrimonialis Consensus consistit in « actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt ». 279 « Ego accipio te in uxorem meam... »; « Ego accipio te in maritum meum... ». 280 …
  8. 1628 III. Consensus matrimonialis Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber. 282 Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere. 283 Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.
  9. 1629 III. Consensus matrimonialis Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum 284 ) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare « nullitatem Matrimonii », id est, …
  10. 1630 III. Consensus matrimonialis Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.
  11. 1631 III. Consensus matrimonialis Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium. 286 Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt: — Matrimonium sacramentale actus est liturgicus . Exinde convenit …
  12. 1632 III. Consensus matrimonialis Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti. Exemplum et instructio a parentibus et …
  13. 1633 Matrimonia mixta et disparitas cultus In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) …
  14. 1634 Matrimonia mixta et disparitas cultus Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat …
  15. 1635 Matrimonia mixta et disparitas cultus Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae. 289 In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium. 290 Haec …
  16. 1636 Matrimonia mixta et disparitas cultus Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant …
  17. 1637 Matrimonia mixta et disparitas cultus In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: « Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre » ( 1 Cor 7,14). Pro coniuge …
  18. 1638 IV. Effectus sacramenti Matrimonii « Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ». 293
  19. 1639 Vinculum matrimoniale Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur. 294 Ex eorum foedere, « institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate ». 295 Sponsorum foedus in Dei cum …
  20. 1640 Vinculum matrimoniale Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas …