III. Consensus matrimonialis
Numerus 1632 Catechismi
Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti.
Exemplum et instructio a parentibus et a familiis donata huius praeparationis praeclara permanent via.
Munus Pastorum et communitatis christianae quatenus « familiae Dei » necessarium est ad valores humanos et christianos matrimonii et familiae tradendos, 287 eo magis quod nostris temporibus plures iuvenes experientiam norunt familiarum dissociatarum quae amplius hanc initiationem sufficienter non praestant:
« Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint ». 288