Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 561 Compendium Recte « consideranti tota Christi vita apparebit perpetua quaedam institutio: silentia videlicet Ipsius, signa, preces, amor erga homines, studium humilium atque pauperum singulare, Sacrificium crucis in hominum Redemptionem plene susceptum, ipsa denique …
  2. 562 Compendium Christi discipuli debent Ei conformari donec Ipse in illis formetur . 333 « Quapropter in vitae Eius mysteria adsumimur, cum Eo configurati, commortui et conresuscitati, donec cum Eo conregnemus ». 334
  3. 563 Compendium Homo, sive pastor sit sive magus, Deum hic in terra assequi non potest, nisi ante praesepe Bethlehem genuflectens Eumque in debilitate infantis adorans occultum .
  4. 564 Compendium Iesus, per Suam Mariae et Ioseph submissionem atque adeo per Suum humilem per longos annos in Nazareth laborem nobis praebet exemplum sanctitatis in quotidiana familiae et laboris vita .
  5. 565 Compendium Iesus, inde ab initio Suae vitae publicae, a Suo baptismate, est « Servus » plene Redemptionis consecratus operi, quod per Eius passionis adimplebitur « baptisma » .
  6. 566 Compendium Tentatio in deserto Iesum ostendit Messiam humilem qui de Satan triumphat per Suam totalem consilio salutis a Patre volito adhaesionem .
  7. 567 Compendium Regnum caelorum in terra a Christo est inauguratum . « Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 335 Ecclesia semen est et initium huius Regni. Eius claves …
  8. 568 Compendium Christi Transfiguratio habet, ut scopum, Apostolorum roborare fidem in ordine ad passionem: ascensus in « montem excelsum » ascensum praeparat in Calvarium. Christus, Caput Ecclesiae, manifestat id quod corpus continet Suum et …
  9. 569 Compendium Iesus voluntarie in Ierusalem ascendit, quamquam cognoscebat Se propter contradictionem peccatorum ibi morte violenta esse moriturum . 337
  10. 570 Compendium Ingressus Iesu in Ierusalem Adventum manifestat Regni, quem Rex-Messias, a pueris et ab humilibus corde in Sua civitate acceptus, per Pascha Suae Mortis et Suae Resurrectionis impleturus est .
  11. 571 ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS» Mysterium Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel …
  12. 572 ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS» Ecclesia permanet fidelis omnium Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum dedit Pascha: 338 « Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam Suam? » ( Lc 24,26). …
  13. 573 ARTICULUS 4 IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO, CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS» Fides igitur potest conari circumstantias mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas 339 et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis melius intelligendum.
  14. 574 Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent. 340 Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones; 341 peccatorum remissionem; 342 sanationes die …
  15. 575 Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » 350 pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, 351 adhuc magis quam pro communi populo …
  16. 576 Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones: — contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis; — contra indolem centralem …
  17. 577 I. Iesus et Lex Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit: « Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut …
  18. 578 I. Iesus et Lex Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte. …
  19. 579 I. Iesus et Lex Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum. …
  20. 580 I. Iesus et Lex Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii. 364 In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et …