Paragraphus 1 IESUS ET ISRAEL
Numerus 575 Catechismi
Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » 350 pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, 351 adhuc magis quam pro communi populo Dei. 352 Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit. 353 Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat. 354 Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, 355 formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) 356 et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi. 357