Ad argumentum ire
-
181
Compendium
« Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater . « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet …
→
-
182
Compendium
« Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia [...] tamquam divinitus revelata credenda proponuntur ». 196
→
-
183
Compendium
Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit : « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » ( Mc 16,16).
→
-
184
Compendium
« Fides [...] praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet ». 197
→
-
185
SYMBOLA FIDEI
Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
→
-
186
SYMBOLA FIDEI
Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et transmisit. 1 Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei essentialia in …
→
-
187
SYMBOLA FIDEI
Hae fidei syntheses « Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « …
→
-
188
SYMBOLA FIDEI
Verbum graecum symbolon dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum …
→
-
189
SYMBOLA FIDEI
Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum baptismale . Quia Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » ( Mt …
→
-
190
SYMBOLA FIDEI
Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia item …
→
-
191
SYMBOLA FIDEI
Symbolum « in tres [...] partes ita distributum videtur, ut [...] variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra …
→
-
192
SYMBOLA FIDEI
Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei: Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum, 7 Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum, 8 Professiones fidei quorumdam …
→
-
193
SYMBOLA FIDEI
Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie attingendam et penetrandam. …
→
-
194
SYMBOLA FIDEI
Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia …
→
-
195
SYMBOLA FIDEI
Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune.
→
-
196
SYMBOLA FIDEI
Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit. Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur.
→
-
197
SYMBOLA FIDEI
Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam formam doctrinae » ( Rom 6,17) concredita est, Symbolum accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est …
→
-
198
CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM
Nostra fidei Professio incipit a Deo , quia Deus est « primus et [...] novissimus » ( Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre , quia …
→
-
199
Paragraphus 1 CREDO IN DEUM
« Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione …
→
-
200
I. « Credo in unum Deum »
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus …
→