I. « Credo in unum Deum »
Numerus 200 Catechismi
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum igitur natura, substantia, essentia unum [...] christiana fides credit et profitetur ».18