← Omnia argumenta

Matrimonium

77 numeri

  1. 1601 ARTICULUS 7 SACRAMENTUM MATRIMONII « Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem …
  2. 1602 I. Matrimonium in consilio Dei Sacra Scriptura creatione viri et mulieris ad imaginem et similitudinem Dei incipit 231 et visione « nuptiarum Agni » ( Apc 19,9) 232 concluditur. Ab initio usque ad finem, Scriptura de Matrimonio …
  3. 1603 Matrimonium in creationis ordine « Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita [est] suisque legibus instructa [...]. Ipse [...] Deus est auctor matrimonii ». 234 Vocatio ad matrimonium in ipsa natura viri et mulieris …
  4. 1604 Matrimonium in creationis ordine Deus qui hominem ex amore creavit, eum etiam vocavit ad amorem, qui fundamentalis et innata omnis humanae personae est vocatio. Homo etenim ad imaginem et similitudinem Dei est creatus 237 qui Ipse …
  5. 1605 Matrimonium in creationis ordine Virum et mulierem alterum pro altero creatos esse sacra asserit Scriptura: « Non est bonum esse hominem solum » ( Gn 2,18). Mulier, « caro de carne » eius, 239 id est, …
  6. 1606 Matrimonium sub peccati regimine Omnis homo circa se et in se ipso mali habet experientiam. Haec experientia in relationibus etiam percipitur inter virum et mulierem. Omni tempore, eorum unionem discordia, dominationis spiritus, infidelitas, invidia et conflictus …
  7. 1607 Matrimonium sub peccati regimine Secundum fidem, haec inordinatio, quam modo doloroso percipimus, e viri et mulieris non provenit natura neque ex natura relationum eorum, sed ex peccato . Primum peccatum, abruptio a Deo, tamquam primam habet …
  8. 1608 Matrimonium sub peccati regimine Creationis tamen subsistit ordo, quamquam graviter perturbatus. Ad vulnera peccati sananda, vir et mulier egent adiutorio gratiae quam Deus, in Sua infinita misericordia, nunquam eis recusavit. 248 Sine hoc adiumento, vir et …
  9. 1609 Matrimonium sub Legis paedagogia Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus, 249 labor « in sudore vultus tui » ( Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt …
  10. 1610 Matrimonium sub Legis paedagogia Conscientia moralis relate ad matrimonii unitatem et indissolubilitatem sub Legis veteris paedagogia est aucta. Patriarcharum et regum polygamia nondum expresse reiicitur. Tamen Lex Moysi tradita tendit ad mulierem contra arbitrium dominatus viri …
  11. 1611 Matrimonium sub Legis paedagogia Prophetae, Foedus Dei cum Israel sub coniugalis amoris exclusivi et fidelis perspicientes imagine, 251 populi electi praeparaverunt conscientiam ad profundiorem unicitatis et indissolubilitatis matrimonii intelligentiam. 252 Libri Ruth atque Thobis testimonia commoventia …
  12. 1612 Matrimonium in Domino Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit, 253 …
  13. 1613 Matrimonium in Domino Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum — ob matris Suae petitionem — in quodam matrimonii festo est operatus. 255 Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem …
  14. 1614 Matrimonium in Domino Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio; 256 matrimonialis …
  15. 1615 Matrimonium in Domino Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit. 257 Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave, …
  16. 1616 Matrimonium in Domino Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret » ( Eph 5,25-26), statim adiungens: « "Propter hoc …
  17. 1617 Matrimonium in Domino Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum 261 quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e …
  18. 1621 II. Matrimonii celebratio In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio. 271 In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus …
  19. 1622 II. Matrimonii celebratio « Ut sacramentalis actio sanctificationis , Matrimonii celebratio — liturgiae [...] illigata — oportet per se sit valida, digna, frugifera ». 274 Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem …
  20. 1623 II. Matrimonii celebratio Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes — Episcopi vel presbyteri — testes sunt consensus mutuo …
  21. 1624 II. Matrimonii celebratio Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam …
  22. 1625 III. Consensus matrimonialis In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. « Liberum esse » significat: — coactiones non subire; — legis …
  23. 1626 III. Consensus matrimonialis Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod « matrimonium facit ». 278 Si consensus deest, matrimonium non habetur.
  24. 1627 III. Consensus matrimonialis Consensus consistit in « actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt ». 279 « Ego accipio te in uxorem meam... »; « Ego accipio te in maritum meum... ». 280 …
  25. 1628 III. Consensus matrimonialis Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber. 282 Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere. 283 Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.
  26. 1629 III. Consensus matrimonialis Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum 284 ) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare « nullitatem Matrimonii », id est, …
  27. 1630 III. Consensus matrimonialis Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.
  28. 1631 III. Consensus matrimonialis Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium. 286 Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt: — Matrimonium sacramentale actus est liturgicus . Exinde convenit …
  29. 1632 III. Consensus matrimonialis Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti. Exemplum et instructio a parentibus et …
  30. 1633 Matrimonia mixta et disparitas cultus In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) …