Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2121 Irreligio Simonia 71 definitur sicut rerum spiritualium emptio vel venditio. Simoni mago, qui spiritualem volebat emere potestatem quam in Apostolis perspiciebat operari, respondet Petrus: « Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum …
  2. 2122 Irreligio « Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio sacramentorum ratione paupertatis ». 73 Competens auctoritas has « oblationes » determinat ratione …
  3. 2123 Atheismus « Multi [...] ex coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut atheismus inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ». 75
  4. 2124 Atheismus Atheismi nomen ad phaenomena extenditur valde diversa. Frequens eius forma practicus est materialismus qui ad spatium et tempus suas necessitates limitat suasque ambitiones. Humanismus atheus false considerat hominem talem esse qui « …
  5. 2125 Atheismus Atheismus, quatenus Dei exsistentiam reiicit vel recusat, peccatum est contra virtutem religionis. 78 Huius culpae imputatio potest ample minui propter intentiones et adiuncta. In genesi et diffusione atheismi, « partem non parvam …
  6. 2126 Atheismus Atheismus saepe falsa autonomiae humanae fundatur conceptione, eo perducta usque ad reiectionem omnis dependentiae a Deo. 80 Tamen agnitio Dei dignitati hominis nequaquam opponitur, « cum huiusmodi dignitas in Ipso Deo fundetur …
  7. 2127 Agnosticismus Agnosticismus complures induit formas. Quibusdam in casibus, agnosticus Deum negare respuit; e contra, exsistentiam postulat entis transcendentis quod se revelare nequiret et de quo nemo quidquam dicere posset. In aliis casibus, agnosticus …
  8. 2128 Agnosticismus Agnosticismus potest quandoque indagationem Dei continere aliquam, sed pariter indifferentismum, fugam coram ultima exsistentiae quaestione, et conscientiae moralis pigritiam potest significare. Agnosticismus nimis saepe atheismo aequivalet practico.
  9. 2129 IV. « Non facies tibi sculptile... » Iniunctio divina prohibitionem implicabat omnis repraesentationis Dei per manum hominis. Deuteronomium explicat: « Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; ne forte corrupti …
  10. 2130 IV. « Non facies tibi sculptile... » In Vetere tamen Testamento, Deus iniunxit vel permisit institutionem imaginum, quae symbolice ducerent ad salutem per Verbum incarnatum: sic serpens aeneus, 83 Arca Foederis et cherubim. 84
  11. 2131 IV. « Non facies tibi sculptile... » Septimum Concilium Oecumenicum, Nicaeae (anno 787), Verbi incarnati nisum mysterio, contra iconoclastas, cultum iustificavit iconum: illarum Christi, sed etiam illarum Dei Genetricis, angelorum et sanctorum omnium. Per Suam Incarnationem, Filius Dei novam …
  12. 2132 IV. « Non facies tibi sculptile... » Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit », 85 et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ». …
  13. 2133 Compendium « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » ( Dt 6,5).
  14. 2134 Compendium Primum mandatum hominem vocat ad credendum in Deum, ad sperandum in Eo et ad Eum amandum super omnia .
  15. 2135 Compendium « Dominum Deum tuum adorabis » ( Mt 4,10). Deum adorare, Eum orare, Ei offerre cultum qui ad Eum pertinet, promissiones et vota implere Ei facta, virtutis religionis sunt actus, qui ab …
  16. 2136 Compendium Officium cultum authenticum Deo tribuendi hominem individualiter respicit et socialiter .
  17. 2137 Compendium Homo debet potestatem habere privatim publiceque religionem libere profitendi . 88
  18. 2138 Compendium Superstitio est aberratio cultus quem vero tribuimus Deo. In idololatria manifestatur, sicut etiam in diversis formis divinationis et magiae .
  19. 2139 Compendium Actio Deum tentandi, verbis vel actibus, sacrilegium, simonia peccata sunt irreligionis a primo mandato prohibita .
  20. 2140 Compendium Atheismus, quatenus exsistentiam Dei reiicit vel recusat, contra primum praeceptum est peccatum.