Ad argumentum ire
-
1851
II. Peccati definitio
In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem …
→
-
1852
III. Peccatorum diversitas
Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, …
→
-
1853
III. Peccatorum diversitas
Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, …
→
-
1854
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in Scriptura percipitur, 114 in Ecclesiae praevaluit Traditione. Eam experientia hominum confirmat.
→
-
1855
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale , per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius. Peccatum veniale caritatem subsistere …
→
-
1856
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis, novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur: « Cum [...] voluntas fertur in aliquid …
→
-
1857
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Ut peccatum sit mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale quodvis peccatum « cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur ». 116
→
-
1858
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Materia gravis decem determinatur mandatis secundum Iesu responsum ad iuvenem divitem: « Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem » ( …
→
-
1859
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale plenam cognitionem requirit plenumque consensum . Cognitionem praesupponit indolis peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis. Ignorantia affectata et cordis induratio …
→
-
1860
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem voluntariam et liberam culpae …
→
-
1861
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale radicalis est possibilitas libertatis humanae, sicut ipse amor. Caritatis amissionem secum fert et privationem gratiae sanctificantis, id est, status gratiae. Nisi poenitentia redimatur et Dei venia, a Regno Dei exclusionem …
→
-
1862
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum veniale committitur, cum mensura a lege morali praescripta non servatur in materia levi, vel etiam cum legi morali in materia gravi non praestatur oboedientia, sed sine plena cognitione vel sine pleno …
→
-
1863
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales. Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos …
→
-
1864
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
« Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur » ( Mt 12,31). 120 Misericordia divina limitibus caret, sed qui deliberate misericordiam Dei per poenitentiam accipere respuit, suorum peccatorum …
→
-
1865
V. Peccati multiplicatio
Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit …
→
-
1866
V. Peccati multiplicatio
Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur, vel etiam ad peccata capitalia reduci quae experientia christiana, sanctum Ioannem Cassianum 122 et sanctum Gregorium Magnum secuta, 123 distinxit. Capitalia appellantur quia alia peccata, …
→
-
1867
V. Peccati multiplicatio
Traditio catechetica in memoriam etiam revocat exsistere « peccata quae ad coelum clamant ». Ad coelum clamant: sanguis Abel; 124 peccatum Sodomitarum; 125 clamor populi in Aegyto oppressi; 126 gemitus advenae, viduae …
→
-
1868
V. Peccati multiplicatio
Peccatum actus est personalis. Praeterea, in peccatis ab aliis commissis habemus responsabilitatem, cum eisdem cooperamur : — in illis directe et voluntarie participantes; — ea praecipientes, suadentes, laudantes vel approbantes; — ea …
→
-
1869
V. Peccati multiplicatio
Sic peccatum homines invicem complices reddit, inter eos concupiscentiam, violentiam et iniustitiam facit regnare. Peccata condiciones sociales et institutiones provocant bonitati divinae contrarias. « Structurae peccati » expressio sunt et effectus peccatorum …
→
-
1870
Compendium
« Conclusit [...] Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur » ( Rom 11,32).
→