Ad argumentum ire
-
2631
II. Oratio petitionis
Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis …
→
-
2632
II. Oratio petitionis
Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam. 111 Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui …
→
-
2633
II. Oratio petitionis
Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine. 114 Hac securitate, Iacobus …
→
-
2634
III. Oratio intercessionis
Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus. 117 Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum …
→
-
2635
III. Oratio intercessionis
Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « …
→
-
2636
III. Oratio intercessionis
Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam. 119 Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit, 120 sed etiam pro eis intercedit. 121 Christianorum intercessio limites non agnoscit: …
→
-
2637
IV. Oratio actionis gratiarum
Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam …
→
-
2638
IV. Oratio actionis gratiarum
Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « …
→
-
2639
V. Laudis oratio
Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum …
→
-
2640
V. Laudis oratio
Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae, 125 claudi a Petro et Ioanne …
→
-
2641
V. Laudis oratio
« Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » ( Eph 5,19). 128 Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt …
→
-
2642
V. Laudis oratio
Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis, 131 sed etiam intercessione « testium » (martyrum). 132 Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium …
→
-
2643
V. Laudis oratio
Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; 136 eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».
→
-
2644
Compendium
Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem .
→
-
2645
Compendium
Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons .
→
-
2646
Compendium
Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem .
→
-
2647
Compendium
Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur .
→
-
2648
Compendium
Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » ( 1 Thess …
→
-
2649
Compendium
Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST .
→
-
2650
CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO
Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam …
→