Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2531 Compendium Puritas cordis nobis Deum videre praebebit: eadem hinc iam nobis praebet ut omnia secundum Deum videamus .
  2. 2532 Compendium Cordis purificatio orationem exigit, castitatis exercitium, puritatem intentionis et intuitus .
  3. 2533 Compendium Puritas cordis postulat pudorem, qui patientia est, modestia et discretio. Pudor intimitatem praeservat personae .
  4. 2534 ARTICULUS 10 DECIMUM PRAECEPTUM Decimum praeceptum explicat et complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae septimum vetat praeceptum. « Concupiscentia oculorum » ( 1 Io …
  5. 2535 I. Cupiditatum inordinatio Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri, cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe …
  6. 2536 I. Cupiditatum inordinatio Decimum praeceptum aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet cupiditatem natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo damnum in eius …
  7. 2537 I. Cupiditatum inordinatio Hoc praeceptum non violatur desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis indicat illos « qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant » …
  8. 2538 I. Cupiditatum inordinatio Decimum praeceptum invidiam ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam tractatam, et …
  9. 2539 I. Cupiditatum inordinatio Invidia vitium est capitale. Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale: Sanctus Augustinus …
  10. 2540 I. Cupiditatum inordinatio Invidia est quaedam tristitiae forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus se exercebit ad vivendum in humilitate: « Per me vellem Deum gloria …
  11. 2541 II. Spiritus desideria Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor. Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem …
  12. 2542 II. Spiritus desideria Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae » instrumentum effecta. 412 Adaequationis defectus inter velle et facere 413 conflictionem indicat inter …
  13. 2543 II. Spiritus desideria « Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt » ( Rom 3,21-22). Exinde christifideles « …
  14. 2544 III. Cordis paupertas Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident 416 propter Eum et propter Evangelium. 417 Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam …
  15. 2545 III. Cordis paupertas Omnes christifideles curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur ». 419
  16. 2546 III. Cordis paupertas « Beati pauperes spiritu » ( Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: 420 « Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus …
  17. 2547 III. Cordis paupertas Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem. 422 « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum ». 423 …
  18. 2548 IV. « Deum videre cupio » Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] …
  19. 2549 IV. « Deum videre cupio » Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et …
  20. 2550 IV. « Deum videre cupio » In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt, 426 ad perfectam cum Deo communionem: « Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus …