Ad argumentum ire
-
2491
IV. Veritatis observantia
Secreta officiosa — illa quae, exempli gratia, ab hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur — vel quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt, praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna …
→
-
2492
IV. Veritatis observantia
Unusquisque iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum activitati politicae vel …
→
-
2493
V. Usus mediorum communicationis socialis
In moderna societate, media communicationis socialis maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in formatione. Hae partes augentur propter technicae artis progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum evulgatorum, propter influxum …
→
-
2494
V. Usus mediorum communicationis socialis
Informatio per media est in servitium boni communis. 377 Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia et solidarietate: « Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum …
→
-
2495
V. Usus mediorum communicationis socialis
« Necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas ». 379 …
→
-
2496
V. Usus mediorum communicationis socialis
Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa) quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum. Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad …
→
-
2497
V. Usus mediorum communicationis socialis
Responsabiles ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi …
→
-
2498
V. Usus mediorum communicationis socialis
« Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis [...]. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem [...] defendere ac tutari ». 380 Publicae potestates, …
→
-
2499
V. Usus mediorum communicationis socialis
Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent dominatum per media, « artificiose deformant » accusatos et testes publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur praecidendo et …
→
-
2500
VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra
Gratuita spiritualis delectatio et pulchritudo moralis exercitium comitantur boni. Pariter, veritas secum fert gaudium et splendorem pulchritudinis spiritualis. Veritas est per se ipsam pulchra. Verbi veritas, rationalis expressio cognitionis realitatis creatae et …
→
-
2501
VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra
Homo « ad imaginem Dei creatus », 382 veritatem suae relationis ad Deum Creatorem per suorum artificiosorum operum etiam exprimit pulchritudinem. Ars , re vera, expressionis proprie humanae est forma; ultra conatum …
→
-
2502
VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra
Ars sacra vera est et pulchra, cum per suam formam suae propriae correspondet vocationi: in fide et adoratione, suggerere et glorificare transcendens mysterium Dei, supereminentis invisibilis pulchritudinis veritatis et amoris, quae apparuit …
→
-
2503
VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra
Hac de causa, debent Episcopi, per se ipsos vel per delegatos, vigilare ut ars sacra, antiqua et nova, in omnibus suis promoveatur formis, et, cum eadem cura religiosa, ut a liturgia et …
→
-
2504
Compendium
« Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium » ( Ex 20,16). Christi discipuli induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » ( Eph 4,24).
→
-
2505
Compendium
Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando .
→
-
2506
Compendium
Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » ( 2 Tim 1,8) opere et verbo. Martyrium supremum est testimonium veritati fidei perhibitum .
→
-
2507
Compendium
Observantia existimationis et honoris personarum omnem habitudinem omneque vetat verbum detractionis vel calumniae .
→
-
2508
Compendium
Mendacium est falsum dicere cum intentione fallendi proximum .
→
-
2509
Compendium
Culpa contra veritatem commissa reparationem postulat .
→
-
2510
Compendium
Regula aurea, in casibus concretis, adiuvat ad discernendum utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne .
→