Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2431 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Responsabilitas Status . « Oeconomica [...] actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione …
  2. 2432 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem. 313 Tenentur bonum personarum considerare et non solum incrementum lucrorum . Haec tamen necessaria sunt. Ipsa permittunt impendere pecuniam quae officinarum …
  3. 2433 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Accessus ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus, sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis. 314 Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, …
  4. 2434 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere. 316 Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. « Ita remunerandus est …
  5. 2435 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius, propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non …
  6. 2436 IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis Iniustum est organismis securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus legitimis statutas. Occupationis privatio propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio …
  7. 2437 V. Iustitia et solidarietas inter populos In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet « hiatum ». 319 Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex …
  8. 2438 V. Iustitia et solidarietas inter populos Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...] pertinere ». 320 Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter …
  9. 2439 V. Iustitia et solidarietas inter populos Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae …
  10. 2440 V. Iustitia et solidarietas inter populos Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus …
  11. 2441 V. Iustitia et solidarietas inter populos Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum pertinet totius integrae progressionis societatis humanae . Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum …
  12. 2442 V. Iustitia et solidarietas inter populos Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc munus pars est vocationis fidelium laicorum , qui suo proprio incepto cum suis concivibus agunt. Actio …
  13. 2443 VI. Amor pauperum Deus benedicit illis qui in pauperum veniunt adiutorium reprobatque illos qui ab hoc avertuntur: « Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris » ( Mt 5,42). …
  14. 2444 VI. Amor pauperum « Ecclesiae in pauperes studium [...] in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur ». 330 Idem inspiratur beatitudinum Evangelio, 331 Iesu paupertate 332 et Eius erga pauperes sollicitudine. 333 Pauperum studium inter motiva …
  15. 2445 VI. Amor pauperum Pauperum amor cum immoderato amore divitiarum vel cum earum usu ad se solum spectanti (« egoistico ») componi nequit: « Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae …
  16. 2446 VI. Amor pauperum Sanctus Ioannes Chrysostomus id fortiter commemorat: « Non erogare pauperibus, est rapinam in illos exercere, illorumque fraudare vitam; [...] non nostras, sed illorum res detinemus ». 336 « Exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, …
  17. 2447 VI. Amor pauperum Opera misericordiae actiones sunt caritativae per quas in auxilium nostri proximi venimus in eius necessitatibus corporalibus et spiritualibus. 339 Instruere, consilia dare, consolari, confortare opera sunt spiritualis misericordiae, sicut dimittere et cum …
  18. 2448 VI. Amor pauperum « Extrema inopia bonorum materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines, demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae peccatum, homo versatur, itemque sunt …
  19. 2449 VI. Amor pauperum Inde a Vetere Testamento, iuridicae omnis generis ordinationes (annus remissionis, prohibitio fenerandi et retinendi pignus, obligatio decimam dandi, quotidiana solutio stipendii mercenario, ius racemationis et spicilegii) adhortationi respondent Deuteronomii: « Non deerunt …
  20. 2450 Compendium « Furtum non facies » ( Dt 5,19). « Neque fures neque avari [...] non rapaces Regnum Dei possidebunt » ( 1 Cor 6,10).