Ad argumentum ire
-
2291
Valetudinis observantia
Stupefactivorum medicamentorum usus gravissimas infligit valetudini et vitae humanae destructiones. Extra indicationes stricte therapeuticas, gravis est culpa. Clandestina stupefactivorum medicamentorum productio et mercatura operationes sunt scandalosae; cooperationem constituunt directam, quoniam ad usus …
→
-
2292
Observantia personae et scientifica investigatio
Scientifica, medicinalia vel psychologica in personis vel coetibus humanis experimenta conferre possunt ad aegrotorum sanationem et ad publicae valetudinis progressum.
→
-
2293
Observantia personae et scientifica investigatio
Investigatio scientifica fundamentalis et etiam investigatio applicata expressionem constituunt significativam dominatus hominis in creationem. Scientia et technica ars subsidia sunt magni pretii, cum in servitium adhibentur hominis et eius integralem promovent progressum …
→
-
2294
Observantia personae et scientifica investigatio
Fallax est moralem investigationis scientificae et eius applicationum neutralitatem vindicare. Altera ex parte, criteria viam indicantia neque ex mera technica efficacia possunt deduci neque ex utilitate quae inde quibusdam in aliorum detrimentum …
→
-
2295
Observantia personae et scientifica investigatio
Investigationes vel experimenta in creatura humana non possunt legitimos reddere actus qui in se ipsis dignitati personarum et legi morali sunt contrarii. Subiectorum consensus, si forte detur, tales actus non iustificat. Experimentum …
→
-
2296
Observantia personae et scientifica investigatio
Organorum transplantatio legi morali est conformis, si pericula et discrimina physica atque psychica quae donans subit, bono sunt proportionata quod pro eo quaeritur cui illa destinatur. Donatio organorum post mortem est actus …
→
-
2297
Observantia integritatis corporalis
Violenta retentio et obsidum captus spargunt terrorem atque, minis, intolerabiles in victimas exercent coactiones. Ipsa moraliter sunt illegitima. Terrorismus indiscriminatim minatur, vulnerat et interficit; ipse graviter iustitiae et caritati est contrarius. Cruciatus …
→
-
2298
Observantia integritatis corporalis
Temporibus anteactis, crudeles usus a gubernationibus legitimis sunt communiter exerciti, ad legem et ordinem servandum, saepe sine protestatione Pastorum Ecclesiae, qui et ipsi in suis propriis tribunalibus praescriptiones iuris Romani assumpserunt de …
→
-
2299
Mortuorum observantia
Attentio et cura morientibus tribuentur ad eos adiuvandos ut in suis ultimis momentis dignitate vivant et pace. Oratione adiuvabuntur suorum propinquorum. Hi curabunt ut aegroti tempore opportuno recipiant sacramenta quae ad occursum …
→
-
2300
Mortuorum observantia
Defunctorum corpora cum observantia et caritate tractanda sunt in resurrectionis fide et spe. Mortuorum sepultura misericordiae corporalis est opus; 199 eadem Dei honorat filios, Spiritus Sancti templa.
→
-
2301
Mortuorum observantia
Cadaverum sectio et inspectio (autopsia) moraliter potest admitti legalis indagationis et scientificae investigationis causa. Gratuita organorum post mortem donatio legitima est et potest esse meritoria. Ecclesia cremationem permittit nisi haec dubium fidei …
→
-
2302
Pax
Dominus noster, praeceptum commemorans: « Non occides » ( Mt 5,21), cordis postulat pacem et irae interfectricis atque odii immoralitatem denuntiat: Ira est vindictae optatum. « Appetere vindictam propter malum eius qui …
→
-
2303
Pax
Odium voluntarium caritati est contrarium. Odium proximi peccatum est, cum homo illi malum vult deliberate. Odium proximi grave est peccatum, cum quis illi damnum grave deliberate exoptat. « Ego autem dico vobis: …
→
-
2304
Pax
Vitae humanae observantia et progressus pacem postulant. Pax non est tantum belli absentia et ad virium adversarum servandum aequilibrium non reducitur. Pax nequit super terram obtineri sine tutela bonorum personarum, libera inter …
→
-
2305
Pax
Terrena pax imago et fructus est pacis Christi , qui est « Princeps pacis » ( Is 9,5) messianicae. Per sanguinem crucis Suae interfecit inimicitiam in Semetipso, 204 homines reconciliavit cum Deo …
→
-
2306
Pax
Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc sine iurium atque officiorum aliorum hominum et …
→
-
2307
Bellum vitare
Quintum praeceptum voluntariam vitae humanae prohibet destructionem. Ecclesia, propter mala et iniustitias quae omne bellum secum fert, singulos instanter adhortatur ad orandum et operandum, ut bonitas divina nos ab antiqua belli liberet …
→
-
2308
Bellum vitare
Singuli cives et gubernantes agere tenentur ad bella vitanda. « Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae defensionis …
→
-
2309
Bellum vitare
Strictas condiciones legitimae defensionis vi militari oportet severe considerare. Talis decisionis gravitas eam condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis. Requiritur simul: — damnum ab aggressore nationi vel nationum communitati inflictum esse diuturnum, grave …
→
-
2310
Bellum vitare
Publicae potestates hoc in casu habent ius et officium civibus imponendi necessaria officia ad nationem defendendam . Qui sese, in vita militari, patriae dedunt servitio, securitatis et libertatis populorum sunt ministri. Si …
→