Ad argumentum ire
-
1971
III. Lex nova seu Lex evangelica
Sermoni Domini catechesim moralem doctrinarum apostolicarum addere oportet, sicut Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Col 3-4; Eph 4-6; etc. Haec institutio doctrinam Domini cum Apostolorum transmittit auctoritate, praesertim per expositionem virtutum quae …
→
-
1972
III. Lex nova seu Lex evangelica
Lex nova appellatur lex amoris , quia ipsa movet ad agendum amore quem Spiritus Sanctus infundit, potius quam timore; lex gratiae , quia virtutem confert gratiae ad agendum per fidem et sacramenta; …
→
-
1973
III. Lex nova seu Lex evangelica
Lex nova, praeter sua praecepta, etiam implicat consilia evangelica . Traditionalis distinctio inter praecepta Dei et consilia evangelica stabilitur relate ad caritatem, perfectionem vitae christianae. Praecepta destinantur ad id vitandum quod cum …
→
-
1974
III. Lex nova seu Lex evangelica
Consilia evangelica vivam plenitudinem manifestant caritatis nunquam contentae non amplius donandi. Eiusdem testantur impulsum et nostram spiritualem sollicitant promptitudinem. Novae Legis perfectio essentialiter in praeceptis consistit amoris Dei et proximi. Consilia magis …
→
-
1975
Compendium
Secundum Scripturam, Lex est paterna Dei instructio, homini praescribens vias quae ad promissam ducunt beatitudinem et mali vetans vias .
→
-
1976
Compendium
Lex est « quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata ». 216
→
-
1977
Compendium
Christus finis est Legis . 217 Solus Ipse docet et praebet iustitiam Dei .
→
-
1978
Compendium
Lex naturalis participatio est sapientiae et bonitatis Dei ab homine ad imaginem Creatoris eius formato. Personae humanae exprimit dignitatem et basim constituit eius iurium eiusque officiorum fundamentalium .
→
-
1979
Compendium
Lex naturalis est immutabilis, et permanens per historiae decursum. Regulae, quae eam exprimunt, substantialiter validae perseverant. Fundamentum est necessarium pro regularum moralium aedificatione et pro lege civili .
→
-
1980
Compendium
Lex vetus primus Legis revelatae est status. Eius morales praescriptiones in decem compendiantur praeceptis .
→
-
1981
Compendium
Lex Moysis plures continet veritates quae rationi naturaliter sunt perviae. Deus illas revelavit quia homines in corde suo eas non legebant .
→
-
1982
Compendium
Lex vetus quaedam est ad Evangelium praeparatio .
→
-
1983
Compendium
Lex nova est gratia Spiritus Sancti per fidem in Christum recepta, per caritatem operans. Illa praesertim in sermone Domini exprimitur montano et sacramentis utitur ad nobis gratiam communicandam .
→
-
1984
Compendium
Lex evangelica Legem veterem adimplet, eam superat eamque ad eius ducit perfectionem: eius promissiones per Regni caelorum beatitudines, eius praecepta radicem reformando actuum, nempe cor .
→
-
1985
Compendium
Lex nova est lex amoris, lex gratiae, lex libertatis .
→
-
1986
Compendium
Praeter praecepta, Lex nova consilia continet evangelica . « Sanctitas Ecclesiae item speciali modo fovetur multiplicibus consiliis, quae Dominus in Evangelio discipulis Suis observanda proponit ». 218
→
-
1987
I. Iustificatio
Spiritus Sancti gratia vim habet nos iustificandi, id est, nos a nostris lavandi peccatis nobisque communicandi iustitiam Dei per fidem Iesu Christi 219 et per Baptismum: 220 « Si autem mortui sumus …
→
-
1988
I. Iustificatio
Per Spiritus Sancti potentiam, passionem participamus Christi, peccato morientes, et Eius Resurrectionem, nascentes ad vitam novam; membra sumus Eius corporis quod est Ecclesia, 221 palmites inserti Viti quae Ipse est: 222 « …
→
-
1989
I. Iustificatio
Primum gratiae Spiritus Sancti opus est conversio quae iustificationem operatur secundum Iesu nuntium in Evangelii initio: « Paenitentiam agite; appropinquavit enim Regnum caelorum » ( Mt 4,17). Sub gratiae motione, homo ad …
→
-
1990
I. Iustificatio
Iustificatio hominem solvit a peccato quod Dei contradicit amori et eius cor a peccato purificat. Iustificatio inceptum sequitur misericordiae Dei qui veniam offert. Ipsa hominem reconciliat cum Deo. A servitute peccati liberat …
→