Ad argumentum ire
-
1871
Compendium
Peccatum est « factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem ». 130 Offensa est in Deum. Idem se contra Deum per inoboedientiam extollit oboedientiae Christi contrariam .
→
-
1872
Compendium
Peccatum actus est rationi contrarius. Naturam vulnerat et humanam attentat solidarietatem .
→
-
1873
Compendium
Omnium peccatorum radix est in corde hominis. Eorum species eorumque gravitas secundum eorum obiecta praecipue mensurantur .
→
-
1874
Compendium
Deliberate eligere, id est, scienter et voluntario, rem Legi divinae et fini hominis ultimo graviter contrariam idem est ac peccatum mortale committere. Id destruit in nobis caritatem, sine qua beatitudo aeterna est …
→
-
1875
Compendium
Peccatum veniale moralem deordinationem constituit reparabilem per caritatem quam illud in nobis sinit subsistere .
→
-
1876
Compendium
Peccatorum, etiam venialium, repetitio vitia generat, inter quae peccata capitalia sunt praecipua .
→
-
1877
CAPUT SECUNDUM COMMUNITAS HUMANA
Generis humani vocatio est imaginem Dei manifestare et ad unius Filii Patris imaginem transformari. Haec vocatio formam induit personalem, quia unusquisque ad beatitudinem divinam vocatur ingrediendam; ipsa etiam ad communitatis humanae refertur …
→
-
1878
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Omnes homines ad eumdem vocantur finem, ad Ipsum Deum. Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare in veritate et amore. 131 Amor proximi ab …
→
-
1879
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Persona humana sociali eget vita. Haec pro illa aliquid adventicium non constituit, sed eius naturae exigentiam. Homo, commercio cum aliis, mutuis officiis et colloquio cum fratribus, omnes suas excolit facultates; sic suae …
→
-
1880
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Societas quaedam est personarum summa organice religatarum quodam unitatis principio quod unamquamque earum superat. Societas, coetus simul visibilis et spiritualis, in tempore perdurat: praeteritum assumit et futurum praeparat. Per illam, unusquisque homo …
→
-
1881
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Unaquaeque communitas suo scopo definitur et consequenter regulis oboedit specificis, sed « principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona ». 134
→
-
1882
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei sunt necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali foveatur, oportet creationi favere associationum et institutionum liberae electionis « ad res …
→
-
1883
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Socializatio pericula etiam exhibet. Nimis compulsus interventus Status potest libertati et inceptis minari personalibus. Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis elaboravit. Secundum illud asseritur « superioris ordinis societatem invadere non debere societatis …
→
-
1884
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Deus exercitium omnium potestatum Sibi soli retinere noluit. Unicuique creaturae munera remittit quae ipsa capax est exercendi, secundum capacitates suae propriae naturae. Hic gubernationis modus in vita sociali est imitandus. Modus quo …
→
-
1885
I. Indoles communitaria vocationis humanae
Subsidiarietatis principium omnibus collectivismi opponitur formis. Limites signat interventui Status. Relationes inter individua et societates in harmoniam ducere quaerit. Tendit ad verum ordinem instaurandum internationalem.
→
-
1886
II. Conversio et societas
Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum observari hierarchiam quae « materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat »: 138 « Hominum …
→
-
1887
II. Conversio et societas
Mediorum et finium inversio 140 quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei quod solum medium est in illum concurrens, vel ad personas considerandas tamquam mera media relate ad finem, iniustas …
→
-
1888
II. Conversio et societas
Oportet igitur ad spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo …
→
-
1889
II. Conversio et societas
Sine gratiae auxilio, homines nescirent « semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse ». 143 Ea …
→
-
1890
Compendium
Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare .
→