Ad argumentum ire
-
2546
III. Cordis paupertas
« Beati pauperes spiritu » ( Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: 420 « Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus …
→
-
2547
III. Cordis paupertas
Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem. 422 « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum ». 423 …
→
-
2548
IV. « Deum videre cupio »
Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] …
→
-
2549
IV. « Deum videre cupio »
Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et …
→
-
2550
IV. « Deum videre cupio »
In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt, 426 ad perfectam cum Deo communionem: « Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus …
→
-
2551
Compendium
« Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » ( Mt 6,21).
→
-
2552
Compendium
Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam .
→
-
2553
Compendium
Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale .
→
-
2554
Compendium
Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo .
→
-
2555
Compendium
Christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria .
→
-
2556
Compendium
Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum . « Beati pauperes spiritu » ( Mt 5,3).
→
-
2557
Compendium
Homo desiderii dicit : « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur . 428
→
-
2558
SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA
« Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur ( pars prima ) et in liturgia celebrat sacramentali ( pars secunda ), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu …
→
-
2559
Oratio tamquam donum Dei
« Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ». 2 Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de …
→
-
2560
Oratio tamquam donum Dei
« Si scires donum Dei! » ( Io 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse …
→
-
2561
Oratio tamquam donum Dei
« Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam » ( Io 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum, responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: « Me dereliquerunt fontem …
→
-
2562
Oratio tamquam Foedus
Unde hominis venit oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde …
→
-
2563
Oratio tamquam Foedus
Cor mansio est ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem: quo « descendo »). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud perscrutari et …
→
-
2564
Oratio tamquam Foedus
Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate humana …
→
-
2565
Oratio tamquam communio
In Novo Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto. Gratia Regni est « Sanctae regiaeque Trinitatis [...] totamque …
→