Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2146 I. Sanctum est Nomen Domini Secundum praeceptum abusum prohibet Nominis Dei , id est, omnem inconvenientem usum Nominis Dei, Iesu Christi, beatae Virginis Mariae et omnium sanctorum.
  2. 2147 I. Sanctum est Nomen Domini Promissiones , Dei Nomine, aliis factae honorem, fidelitatem, veracitatem et auctoritatem obligant divinas. Observandae sunt ex iustitia. Illis infidelem esse est Dei abuti Nomine et, quodammodo, Deum facere mendacem. 94
  3. 2148 I. Sanctum est Nomen Domini Blasphemia secundo praecepto directe opponitur. Consistit in verbis proferendis odii, exprobationis, provocationis — interius vel exterius — contra Deum, in male loquendo de Deo, in irreverentia erga Eum expressionibus habenda, in abusu …
  4. 2149 I. Sanctum est Nomen Domini Imprecationes , in quas Nomen Dei inseritur, sine blasphemiae intentione, irreverentia sunt erga Dominum. Secundum mandatum etiam usum magicum Nominis divini prohibet: « Ibi magnum est Nomen Eius, ubi pro Suae maiestatis …
  5. 2150 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Secundum praeceptum falsum proscribit iusiurandum . Iurare est Deum tamquam testem sumere rei quae affirmatur. Est veracitatem invocare divinam tamquam pignus propriae veracitatis. Iusiurandum Nomen obligat Domini. « Dominum Deum tuum timebis …
  6. 2151 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Falsi iurisiurandi reprobatio officium est erga Deum. Deus, tamquam Creator et Dominus, omnis veritatis est regula. Verbum humanum consentit vel dissentit Deo qui ipsa est veritas. Iusiurandum, cum verax est et legitimum, …
  7. 2152 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Qui, sub iureiurando, promissionem facit, de cuius impletione intentionem non habet, vel qui postquam sub iureiurando promiserit, promissionem non tenet, periurus est. Periurium gravem constituit observantiae culpam erga Dominum omnis verbi. Se …
  8. 2153 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Iesus secundum exposuit praeceptum in sermone montano: « Audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". Ego autem dico vobis: Non iurare omnino [...]. Sit autem sermo vester: …
  9. 2154 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Ecclesiae Traditio, sanctum Paulum secuta, 98 intellexit Iesu verbum non opponi iuriiurando cum hoc gravi et iusta fit de causa (exempli gratia, coram tribunali). « Iusiurandum, idest invocatio Nominis divini in testem …
  10. 2155 II. Nomen Domini falso pronuntiatum Nominis divini sanctitas exigit ne ad illud pro rebus futilibus fiat recursus neque iusiurandum praestetur in adiunctis quae illud permitterent interpretari tamquam approbationem potestatis quae id iniuste exigit. Cum iusiurandum ab auctoritatibus …
  11. 2156 III. Nomen christianum Sacramentum Baptismi confertur « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » ( Mt 28,19). Nomen Domini in Baptismo sanctificat hominem, et christianus suum in Ecclesia recipit nomen. Hoc potest esse …
  12. 2157 III. Nomen christianum Christianus suum diem, suas orationes suasque incipit actiones signo crucis « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ». Baptizatus diem suum gloriae Dei consecrat et Salvatoris invocat gratiam quae …
  13. 2158 III. Nomen christianum Deus unumquemque eius vocat nomine. 101 Omnis hominis nomen est sacrum. Nomen est personae icon. Observantiam exigit, tamquam signum dignitatis illius qui illud fert.
  14. 2159 III. Nomen christianum Nomen acceptum est nomen aeternitatis. In Regno, indoles arcana et unica uniuscuiusque personae Nomine Dei signatae pleno resplendebit lumine. « Vincenti [...] dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, …
  15. 2160 Compendium « Domine, Dominus noster, quam admirabile est Nomen Tuum in universa terra » ( Ps 8,2).
  16. 2161 Compendium Secundum praeceptum Nomen Domini observare praescribit. Nomen Domini sanctum est .
  17. 2162 Compendium Secundum praeceptum omnem usum Nominis Dei prohibet inconvenientem. Blasphemia consistit in usu Nominis Dei, Iesu Christi, Virginis Mariae et sanctorum modo iniurioso .
  18. 2163 Compendium Falsum iusiurandum Deum vocat ut mendacium testetur. Periurium gravis culpa est erga Dominum, semper Eius promissionibus fidelem .
  19. 2164 Compendium « Iurandum non est, neque per Creatorem, neque per creaturas ullas, nisi concurrentibus his tribus: veritate, necessitate ac reverentia ». 102
  20. 2165 Compendium Christianus in Baptismo suum nomen accipit in Ecclesia. Parentes, patrini et parochus curabunt ut ei praenomen imponatur christianum. Cuiusdam sancti patrocinium exemplar offert caritatis et eius orationem praestat .