Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2066 Decalogus in Traditione Ecclesiae Mandatorum divisio et enumeratio in historiae decursu variae fuerunt. Hic catechismus divisionem mandatorum sequitur a sancto Augustino stabilitam et in Ecclesia catholica traditionalem effectam. Haec est pariter illa confessionum lutheranarum. Patres Graeci …
  2. 2067 Decalogus in Traditione Ecclesiae Decem praecepta exigentias enuntiant amoris Dei et proximi. Tria priora magis ad amorem Dei referuntur et alia septem ad amorem proximi. « Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit …
  3. 2068 Decalogus in Traditione Ecclesiae Concilium Tridentinum docet decem praecepta christianos obligare et hominem iustificatum ad ea observanda adhuc teneri. 17 Concilium Vaticanum II affirmat: « Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino [...] missionem accipiunt docendi omnes …
  4. 2069 Unitas Decalogi Decalogus summam efformat inseparabilem. Singula « verba », alia ad alia, referuntur et ad omnia; reciproce se afficiunt. Duae tabulae sese mutuo illuminant; unitatem efformant organicam. Unum transgredi mandatum est cetera infringere …
  5. 2070 Decalogus et lex naturalis Decem mandata ad Dei Revelationem pertinent. Ea nos simul veram hominis docent humanitatem. In lucem ponunt officia essentialia et exinde, indirecte, iura fundamentalia naturae personae humanae inhaerentia. Decalogus praeclaram continet expressionem « …
  6. 2071 Decalogus et lex naturalis Decalogi praecepta, quamvis soli rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus humanum hac egebat revelatione: « Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit …
  7. 2072 Decalogi obligatio Decem praecepta, quippe quae officia hominis erga Deum et erga proximum eius exprimunt fundamentalia, revelant in iis, quae primario continent, obligationes graves . Ea fundamentaliter sunt immutabilia et eorum obligationes semper et …
  8. 2073 Decalogi obligatio Oboedientia erga praecepta implicat etiam obligationes, quarum materia in se ipsa est levis. Sic iniuria verbis a quinto prohibetur mandato, sed culpa gravis esse non posset nisi ratione adiunctorum vel intentionis illius …
  9. 2074 « Sine me nihil potestis facere » Iesus dicit: « Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » ( Io 15,5). Fructus hoc …
  10. 2075 Compendium « Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam » – « Si [...] vis ad vitam ingredi, serva mandata » ( Mt 19,16-17).
  11. 2076 Compendium Iesus, Suo agendi modo Suaque praedicatione, perennitatem Decalogi testatus est .
  12. 2077 Compendium Decalogi donum est concessum intra Foedus a Deo cum Eius populo conclusum. Praecepta Dei suam veram accipiunt significationem in hoc Foedere et per hoc Foedus .
  13. 2078 Compendium Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo agnovit primi ordinis et momentum et significationem .
  14. 2079 Compendium Decalogus unitatem efformat organicam in qua unumquodque « verbum » vel « mandatum » ad totum remittit complexum. Unum mandatum transgredi est totam infringere Legem . 22
  15. 2080 Compendium Decalogus praeclaram legis naturalis continet expressionem. A nobis per divinam Revelationem et per humanam cognoscitur rationem .
  16. 2081 Compendium Decem praecepta in iis, quae primario continent, obligationes enuntiant graves. Tamen oboedientia ad haec praecepta etiam implicat obligationes, quarum materia in se ipsa est levis .
  17. 2082 Compendium Quod Deus praecipit, per Suam gratiam possibile reddit .
  18. 2083 CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA» Iesus officia hominis erga Deum hoc compendiavit mandato: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua » ( Mt 22,37). 23 …
  19. 2084 I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies » Deus Se cognoscendum praebet, Suam omnipotentem, benevolam et liberatricem commemorans actionem in historia illius ad quem Ipse dirigitur: « Ego [...], qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis » ( …
  20. 2085 I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies » Deus unus et verus Suam gloriam imprimis revelat Israel. 25 Revelatio vocationis et veritatis hominis cum Dei Revelatione coniungitur. Homo vocationem habet Deum manifestandi per suum agendi modum congruentem cum sua creatione …