Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1846 I. Misericordia et peccatum Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga peccatores. 106 Angelus id nuntiat Ioseph: « Vocabis nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » ( Mt …
  2. 1847 I. Misericordia et peccatum Deus, « qui [...] te fecit sine te, non te iustificat sine te ». 107 Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat culparum nostrarum confessionem: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos …
  3. 1848 I. Misericordia et peccatum Sicut sanctus Paulus id affirmat: « ubi [...] abundavit peccatum, superabundavit gratia » ( Rom 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis …
  4. 1849 II. Peccati definitio Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum …
  5. 1850 II. Peccati definitio Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci » ( Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet …
  6. 1851 II. Peccati definitio In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem …
  7. 1852 III. Peccatorum diversitas Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, …
  8. 1853 III. Peccatorum diversitas Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, …
  9. 1854 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in Scriptura percipitur, 114 in Ecclesiae praevaluit Traditione. Eam experientia hominum confirmat.
  10. 1855 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum mortale , per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius. Peccatum veniale caritatem subsistere …
  11. 1856 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis, novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur: « Cum [...] voluntas fertur in aliquid …
  12. 1857 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Ut peccatum sit mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale quodvis peccatum « cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur ». 116
  13. 1858 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Materia gravis decem determinatur mandatis secundum Iesu responsum ad iuvenem divitem: « Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem » ( …
  14. 1859 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum mortale plenam cognitionem requirit plenumque consensum . Cognitionem praesupponit indolis peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis. Ignorantia affectata et cordis induratio …
  15. 1860 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem voluntariam et liberam culpae …
  16. 1861 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum mortale radicalis est possibilitas libertatis humanae, sicut ipse amor. Caritatis amissionem secum fert et privationem gratiae sanctificantis, id est, status gratiae. Nisi poenitentia redimatur et Dei venia, a Regno Dei exclusionem …
  17. 1862 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum veniale committitur, cum mensura a lege morali praescripta non servatur in materia levi, vel etiam cum legi morali in materia gravi non praestatur oboedientia, sed sine plena cognitione vel sine pleno …
  18. 1863 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales. Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos …
  19. 1864 IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale « Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur » ( Mt 12,31). 120 Misericordia divina limitibus caret, sed qui deliberate misericordiam Dei per poenitentiam accipere respuit, suorum peccatorum …
  20. 1865 V. Peccati multiplicatio Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit …