Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1786 III. Secundum conscientiam eligere Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
  2. 1787 III. Secundum conscientiam eligere Homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in Lege divina expressam discernere.
  3. 1788 III. Secundum conscientiam eligere Ad hoc, homo conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti Eiusque donorum adiutorium interpretari.
  4. 1789 III. Secundum conscientiam eligere In omnibus casibus quaedam applicantur regulae: — Nunquam licet malum facere ut ex eo bonum proveniat. — « Regula aurea »: « Omnia [...], quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et …
  5. 1790 IV. Iudicium erroneum Homo semper certo suae conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel iam …
  6. 1791 IV. Iudicium erroneum Haec ignorantia saepe responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, « cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur ». 77 His in casibus, …
  7. 1792 IV. Iudicium erroneum Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae, defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum iudicii in …
  8. 1793 IV. Iudicium erroneum Si — e contra — ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est ergo necessarium …
  9. 1794 IV. Iudicium erroneum Conscientia bona et pura illuminatur fide vera. Nam caritas simul procedit « de corde puro et conscientia bona et fide non ficta » ( 1 Tim 1,5): 78 « Quo magis ergo …
  10. 1795 Compendium « Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius ». 80
  11. 1796 Compendium Conscientia moralis est iudicium rationis quo persona humana moralem actus concreti agnoscit qualitatem .
  12. 1797 Compendium Pro homine qui malum commiserit, iudicium conscientiae eius pignus manet conversionis et spei .
  13. 1798 Compendium Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Unusquisque media assumere debet ad suam conscientiam efformandam .
  14. 1799 Compendium Conscientia, ante electionem moralem posita, potest ferre sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit .
  15. 1800 Compendium Homo iudicio certo conscientiae suae semper debet oboedire .
  16. 1801 Compendium Conscientia moralis potest in ignorantia manere vel erronea ferre iudicia. Hae ignorantiae et hi errores non semper a culpabilitate sunt exempti .
  17. 1802 Compendium Verbum Dei gressibus nostris est lumen. Oportet illud in fide et oratione proprium facere, et in praxim ducere. Sic conscientia moralis efformatur .
  18. 1803 ARTICULUS 7 VIRTUTES « Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate » ( Phil 4,8). Virtus est habitualis et …
  19. 1804 I. Virtutes humanae Virtutes humanae habitus sunt firmi, dispositiones stabiles, habituales intellectus et voluntatis perfectiones, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Ipsae facilitatem, dominium comparant …
  20. 1805 Cardinalium virtutum distinctio Quattuor virtutes munere funguntur « cardinis ». Propterea appellantur « cardinales »; ceterae omnes circum eas ordinantur. Illae sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia. « Si iustitiam quis diligit, labores huius sunt …