Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1686 II. Exsequiarum celebratio Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia, coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores loci, cultura et …
  2. 1687 II. Exsequiarum celebratio Communitatis acceptio . Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe 343 ). Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae …
  3. 1688 II. Exsequiarum celebratio Verbi liturgia , in exsequiis, praeparationem exigit eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii …
  4. 1689 II. Exsequiarum celebratio Sacrificium eucharisticum . Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor est realitatis Paschalis mortis christianae. 345 Tunc Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa, Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis …
  5. 1690 II. Exsequiarum celebratio Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », « addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per Ecclesiam. Est « extrema [...] valedictio, …
  6. 1691 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO « Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, …
  7. 1692 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum quae Deus homini largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta communicant: christiani per sacramenta quae efficiunt …
  8. 1693 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Christus Iesus semper fecit id quod Patri placebat. 4 Semper in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo, discipuli Eius invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in abscondito » …
  9. 1694 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Christiani, Christo per Baptismum incorporati, 5 mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu, 6 vitam sic Resuscitati participantes. 7 Christum sequentes Eique coniuncti, 8 christiani conari possunt imitatores esse Dei, …
  10. 1695 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Christiani, « iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » ( 1 Cor 6,11), sanctificati et vocati sancti, 12 « templum [...] Spiritus Sancti » ( 1 …
  11. 1696 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Via Christi « ducit ad vitam » ( Mt 7,14), contraria autem via « ducit ad perditionem » ( Mt 7,13). 17 Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi semper manet praesens. …
  12. 1697 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias viae ostendere Christi. 19 Catechesis de « novitate vitae » ( Rom 6,4) in Illo erit: — catechesis de Spiritu Sancto , Magistro interiore …
  13. 1698 PARS TERTIA VITA IN CHRISTO Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » ( Io 14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in …
  14. 1699 SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU Vita in Spiritu Sancto vocationem adimplet hominis ( caput primum ). Ea in caritate divina et solidarietate consistit humana ( caput secundum ). Ipsa ut salus conceditur gratuito ( caput tertium ).
  15. 1700 CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS Personae humanae dignitas in eius radicatur creatione ad imaginem et similitudinem Dei ( articulus primus ); ipsa in sua ad divinam beatitudinem vocatione adimpletur ( articulus secundus ). Hominis est ad talem …
  16. 1701 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI « Christus, [...] in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit ». 22 In Christo, « qui est imago Dei invisibilis » ( …
  17. 1702 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Imago divina in unoquoque homine est praesens. In personarum communione resplendet, ad similitudinem unitatis Personarum divinarum inter Se (cf Caput secundum ).
  18. 1703 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Persona humana, dotata anima spirituali et immortali, 25 « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit ». 26 Inde a conceptione sua ad aeternam destinatur beatitudinem.
  19. 1704 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Persona humana lucem et robur Spiritus divini participat. Ratione capax est ordinem rerum a Creatore stabilitum intelligendi. Sua voluntate capax est se ipsam dirigendi ad suum verum bonum. Suam invenit perfectionem vera …
  20. 1705 ARTICULUS 1 HOMO IMAGO DEI Homo, propter suam animam suasque spirituales intellectus et voluntatis potentias, dotatus est libertate quae « eximium est divinae imaginis [...] signum ». 28