Ad argumentum ire
-
1646
Amoris coniugalis fidelitas
Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse « usque ad novam decisionem » …
→
-
1647
Amoris coniugalis fidelitas
Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit …
→
-
1648
Amoris coniugalis fidelitas
Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui …
→
-
1649
Amoris coniugalis fidelitas
Condiciones tamen exstant in quibus matrimonialis cohabitatio, valde diversis e causis, practice impossibilis fit. In talibus casibus, Ecclesia physicam coniugum admittit separationem et finem cohabitationis. Coniuges maritus et uxor coram Deo esse …
→
-
1650
Amoris coniugalis fidelitas
Plures sunt catholici, in non paucis regionibus, qui, secundum leges civiles, ad divortium recurrunt et novam civilem contrahunt unionem. Ecclesia, propter fidelitatem ad Iesu Christi verbum (« Quicumque dimiserit uxorem suam et …
→
-
1651
Amoris coniugalis fidelitas
Relate ad christianos qui in hac condicione vivunt et qui saepe fidem servant et suos filios christiane exoptant educare, sacerdotes et tota communitas attentam ostendere debent sollicitudinem, ne illi se tamquam separatos …
→
-
1652
Mens ad fecunditatem aperta
« Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur »: 312 « Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad …
→
-
1653
Mens ad fecunditatem aperta
Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores. 314 Hoc sensu, fundamentale matrimonii et …
→
-
1654
Mens ad fecunditatem aperta
Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.
→
-
1655
VI. Ecclesia domestica
Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi « familia Dei ». Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui …
→
-
1656
VI. Ecclesia domestica
Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, …
→
-
1657
VI. Ecclesia domestica
Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum « in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate ». 320 Familia, …
→
-
1658
VI. Ecclesia domestica
Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere — et saepe quin id voluerint — peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim …
→
-
1659
Compendium
Sanctus Paulus dicit : « Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [...]. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia ! » ( Eph 5,25.32).
→
-
1660
Compendium
Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se intimam vitae et amoris constituunt communitatem, a Creatore est fundatum et suis propriis legibus praeditum. Natura sua ad coniugum ordinatur bonum, sicut etiam ad …
→
-
1661
Compendium
Matrimonii sacramentum unionem Christi significat et Ecclesiae. Coniugibus confert gratiam sese amandi amore quo Christus Suam dilexit Ecclesiam; sic sacramenti gratia amorem coniugum perficit humanum, indissolubilem eorum confirmat unitatem eosque in via …
→
-
1662
Compendium
Matrimonium consensu fundatur coniugum, id est, voluntate sese mutuo et definitive donandi ad vivendum in fidelis et fecundi amoris foedere .
→
-
1663
Compendium
Quia matrimonium coniuges in publicum vitae statum stabilit in Ecclesia, oportet eius celebrationem publicam esse intra celebrationem liturgicam, coram sacerdote (vel Ecclesiae qualificato teste), testibus et fidelium congregatione .
→
-
1664
Compendium
Unitas, indissolubilitas et mens ad fecunditatem aperta matrimonio sunt essentiales. Polygamia est matrimonii unitati repugnans; divortium id separat quod Deus coniunxit; fecunditatis reiectio vitam disiungit coniugalem ab eius « praestantissimo dono », …
→
-
1665
Compendium
Novae nuptiae divortio seiunctorum, vivente coniuge legitimo, Dei consilium et Legem transgrediuntur quae Christus edocuit. Ipsi ab Ecclesia non sunt separati, sed ad Communionem eucharisticam non possunt accedere. Suam vitam christianam praecipue …
→