Ad argumentum ire
-
1486
Compendium
Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum .
→
-
1487
Compendium
Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus .
→
-
1488
Compendium
Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo .
→
-
1489
Compendium
Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et …
→
-
1490
Compendium
Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et …
→
-
1491
Compendium
Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera .
→
-
1492
Compendium
Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta …
→
-
1493
Compendium
Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in …
→
-
1494
Compendium
Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii .
→
-
1495
Compendium
Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere .
→
-
1496
Compendium
Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt: — reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; — reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis, …
→
-
1497
Compendium
Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia .
→
-
1498
Compendium
Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum .
→
-
1499
ARTICULUS 5 UNCTIO INFIRMORUM
« Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad …
→
-
1500
Aegritudo in vita humana
Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
→
-
1501
Aegritudo in vita humana
Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale …
→
-
1502
Aegrotus coram Deo
Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine 97 et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur. 98 Aegritudo fit conversionis via, 99 et Dei …
→
-
1503
Christus-medicus
Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis 103 perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam 104 Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: …
→
-
1504
Christus-medicus
Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. 107 Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, 108 luto et ablutione. 109 Aegroti Eum tangere quaerunt 110 « quia virtus de Illo exibat …
→
-
1505
Christus-medicus
Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » ( Mt 8,17). 111 Ipse non omnes …
→